— 16—
Ac primum quidem in aperto est, Aristophanis consilium eo maxime spectasse, ut indicaret, maximum discrimen intercedere inter utrumque poëtam. Aeschylus enim, quam maxime potuit, id potissimum efficere studuit, ut cives redderet meliores eo, quod ad vitam humilitate cotidiana multo superiorem informavit neque ullis nisi excelsis et personis et rebus in tragoediis locum concessit.
Huic ingenuo Aeschyli studio prorsus contrarius est Euripides, quippe qui ut 7roαννπει ⁶⁵ dοααακνινααιν i. e. forensium oratiuncularum artifex ¹) ²) sophisticas artes, fraudes, dolos, dialecticam in fabulas induxerit eoque cives a magnis rebus ad parvas minutissimasque propensos reddiderit. Quantopere ipse sophisticae cogitandi et agendi rationi deditus fuerit, optime ex Ranis v. 799 sqq. perspici potest, quo loco multa instrumentorum genera commemorantur, quibus uti vult ad Aeschyli fabulas examinandas. Cum igitur Euripides prorsus sophisticam redoleat, patet, laborare eum incredibili quadam superbia, immodica sui admiratione, inani loquacitate. Convenit autem optime cum iis animi proprietatibus subtile illud ac tenue dicendi genus, quo utitur. Verba igitur Euri- pidis Ran. v. 819 Gxαινι⁴ρφαέμμν παρασηνα i. e. scindularum subtilium audaces rotationes, ib. 881 Traοαστοεασνασνν εταιμιν i. e. subtilis scobis versuum significantur et in Equitum v. 18 hoc subtile dicendi genus jocosissime o⁵ιιενοιτιιαςα i. e. qui mos est Euripidis notatur.
Etiam chorus in Ran. v. 825 sqq. Euripideum dicendi genus ejusque propriam loquacitatem his verbis aptissime describit:
6* eν) Gτουœα̈εονονο επέ̈ ν S⁸αράοœαᷣĩοτοια diα—t) pσmσ αμσομέν̈ν σςονεοονςα eνονσα Laνode Oijuœra dααμεμν õ1ΤCzrxντμτοονσν Au6νωυν‿τ‿⁶τννττνοπ (quae verba latine verteris: hinc jam dicendi opifex, versuum examinatrix, teres lingua, volubilis, invidiosos concutiens frenos, diffindens adversarii verba, minutatim refellet pulmonum plurimum laborem).— Non minus quam dicendi genus etiam carmina cantica utriusque poëtae inter se diversa sunt. Et Euripidis quidem chori ita in pravam perversamque partem abierunt, ut prae- sertim cum a poëésis artisque musicae corruptoribus et carmina et modi Euripidei qucti essent, chori ejus vix a crepitu et fragore inani discerni possent. Vide quid Aeschylus 1301 sqd. de Euri- pidis re chorica musicaque judicet: 0510G d' dnd deννυονν μινφÿρεοεε, 0νʃ6 ν, Gxονέ łMCzjljrov, xοαό ν α²μα ον Sor,νωυ, oοειε (i. e. sed hic quae canit, ea sumit ab omnibus meretriculis, scoliis Meleti, Caricis tibiarum modis, lamentationibus, choricis cantilenis).— Cohaeret cum hac canticorum musicaeque depravatione alia quaedam, quae pertinet ad rhythmos effeminandos: quorum naturam mollem et inanem perbene describit poëta verbo: ietetetsteldiooσεs. ³) Ad inanem igitur nimiamque carminum mollitiem et loquacitatem describendam spectatoribusque illustrandam Aeschylus chorum ex diversis quibusdam Panipideis fabulis componit: qua re id efficere studuit, ut Atheniensibus carmina ejus cantica cum
¹) Cfr. Stallbaum p. 5: Cui(Aeschylo) e regione ponitur Euripides, qui tanquam recentioris disciplinae partes sustinet. Hujus enim exemplo ostenditur, ingentem nuper grassari occoepisse pristinae virtutis depravatio- nem etiam in poësi tragica refulgentem, effeminatam mollitiem, ingens nugarum sophisticarum studium, effrenatam morum licentiam, deorum patriorum contemtum plane incredibilem, denique insolentem protervitatem atque pro- cacitatem in privatae pariter atque publicae vitae rationibus elucescentem.
²) Pax v. 534.
³) Cfr. Ran. v. 1309— 21.


