Aufsatz 
Quaestionum de Aristophanis ranis pars prima / von Alexander Drescher
Entstehung
Einzelbild herunterladen

15

ab initio in scaena tBeneat silentium ¹): quod inde repetendum est, quod mater ob liberos Latonae deae sagittis interfectos tanto affecta erat dolore, ut prae lacrimis proloqui omnino non posset. In Aeschyli igitur personarum divinitatem etiam, ut par est, sermonis granditas convenit: nam quae propius accedunt ad deos quam homines, etiam dicendi maxima gravitate et dignitate ornentur necesse est. Quare in Aristophanis fabulis non pauci exstant loci, quibus Aeschylus, ut ita dicam, grandiloquus describitur, ampla et sententiarum gravitate et majestate verborum praeditus, vehe- mens, gravis, ad permovendos et convertendos animos instructissimus. Quorum complures eosque ad Aeschyleam dictionem illustrandam maxime singulares hic afferam. In Nubium versu 1367 ²) poëta Aeschylum dicit strepitus plenum, incompositum, pompa in dicendo excellentem, confrago- sum, in Ran. v. 814 ³) grandiloquum vel grandia frementem ob sonorum illud et altisonum in Aeschyli dictione, quod obtrectatores in vitium vertebant, strepitum ac jactantiam notantes. Eidem tribuuntur in Ran. 929 6 1ναα☚αα άφππαηνσινιꝛw ö. e. verba grandia praerupta, ib. 818 46yοον εme,ιτ⁴οπ i. e. alte cristata, ib. 824 GHν●αιαια οιφονπταην½ i. e. compaginata, ib. 881 GH*μσιηνOꝙ*εεεπιιυ i. e. verba versuum.¹) Non minus quam severum ac grande dicendi genus in agendis fabulis is apparatus scaenicus adhibebatur, qui omni ex parte poëtae consilio optime inserviret. Etiam chorus Aeschylo permultum laudis tribuit, quippe qui primus tragicorum poëtarum majorem sumpserit impetum; cfr. v. 1004: ο τπτττο τυν υινυ πτιννοσννασας dνμαά αενανμννκα τοασνσσρρα τοαeτνασν 2νοον‧ ϑαεεν τμν νιονυνουν dgiet

(i. e. sed o qui primus Graecorum alte exstruxisti magnifica verba et exornasti tragicas nugas, audacter emitte torrentem verborum) et v. 1250 chorus Aeschyli carmina cantica aατια μέμ⁴νν summis effert laudibus. Aeschylus ipse v. 1013 sqq. gloriatur se effecisse personis bellicosis atque immanibus ante spectatorum oculos positis, ut cives timidi antea et a Marte alieni, libenter arma ad patriam defendendam capesserent. Quibus expositis satis elucet, ab Aristophane Aeschylum summum poëtam tragicum esse judicatum eum, qui granditate et sublimitate, quae non solum in fabularum universo consilio ac ratione, sed etiam in singulis verbis inesset, in civibus animi alti- tudinem et virtutem vellet excitare, quae magnopere ad rei publicae salutem firmandam valerent.)

Posteaquam Aristophanis de Aeschylo a nobis expositum est judicium, jam videamus necesse est, qualem artis Euripideae naturam ac rationem poëta comicus animo conceperit: quam rem ut accuratius illustremus, ideo cogimur, quod in Euripidis persona vel fabulis recensendis seu per- stringendis altera Ranarum pars paene tota versatur.

¹) Cfr. Cic. disp. Tusc. III, 26, 63: et Nioba fingitur lapidea, propter aeternum credo in luctu silentium.

*) Nub. 1367: Aloxνοωνꝙτ νομέμσ ᷑ꝶά(πτηενν sἀeꝛ νσισσον στμμσσρναα νυeνοιντιιυν

³) Ran. 814: 2) FrOνj detνουν Suposuss*or 6760εν 2e¹.

¹) Vide Kockium ad l. c., qui pro Oij αœ 8r10ν scribendum censet 71061αα ει(&) i. e. truncos sive caudices verborum; Bergkius vero, quem nos sequimur Oeuxr 6/r0 i. e. flumina verborum commendat. Cfr. etiam Meinekium in vindiciis Aristophaneis, Lips. 1865, cui aliquando O1ν te scribendum videbatur. Fritzschius ad v. 880 codicum lectionem retinendam et Oi αœn 8/1 intellegenda censet:Worte der Kraft, quae verbo- rum interpretatio mihi quidem minime probatur. Conjecerit potius quispiam pro 617, cœν εππν scribendum esse: Tij uαœν εντέν.

) Cfr. Stallbaum l. c. pag. 5: Etenim, ut rem paucis complectamur, Aeschylum quidem poëta omnino in- formavit eum, qui priscae aetatis, qualis fuit bellorum cum Persis gestorum tempore, speciem referat, ideoque palam faciat, quanta tunc fuerit vis nativi et incorrupti ingenii, quanta fortitudo et magnanimitas, quanta morum castitas et innocentia, quanta legum et institutorum patriorum reverentia, quanta pietas et verecundia in deos patrios, quanta denique poësis scaenicae, quamtumvis rudioris et incomtioris, dignitas et in maxima simplicitate majestas atque granditas.