— 14—
dem ejus augendam valent. Nam ne spectatores humi serperent, sed altiora quaedam spirarent, personas eas in scaenam induxit, quae deorum magis quam hominum similes divinam quandam speciem prae se ferrent, abjecta omni humilitate. Quod ut fieri posset, personas illas quasi ex uberrimo illo mythologiae graecae fonte haustas plane divinas conservare, non hominum vitiis atque humili cogitandi agendive ratione inquinare debebat. Hac re igitur, quod personas divina quadam natura praeditas ante spectatorum oculos posuit, effecit, ut Athenienses non solum, cum in thea- tro fabulis agendis interessent, cum majorum religione ac moribus se esse conjunctos sentirent, sed etiam divinam illam naturam et humanitatem, quam ex ejus perciperent fabulis, in vitam transferrent atque ita animos ex mente divina decerptos arctissimo vinculo cum deorum numine conexos servarent. Quae res erat ita instituenda, ut personae non in disceptandis minutissimis quibusque captionibus et praestigiis versarentur, sed ut ex altiore loco desumptae audientium ani- mos divino quodam spiritu inflammarent et a communibus vitae negotiis revocatos ad deos propius adducerent. Ac majorum quidem mores et religionis cultum quanti aestimaverit, inde cognosci licet, quod ipse mysteriis Eleusiniis initiatus v. 886 ante quam cum Euripide de artis tragicae solio apud inferos obtinendo certamen init ita precatur:
Aijunεn dϑειναα νν εεμυν ςοsενα,
elwœ μεᷣ τνςmσέν αeεοννεμυνσιοεν (i. e. o Ceres, quae mentem meam aluisti, redde me dignum tuis mysteriis). Praeter deorum cultum nihil tam multum ad animos informandos valere recte cognovit, quam poësin veram. Poësis igitur vi incredibilem quendam patriae amorem in civium animis excitavit eo, quod, ut ipse fuerat 10ν MaæOσρνοια|ννν, ita in fabulis heroes induxit, qui Martem ipsum spirare viderentur. In earum fabularum numero habendas censeo, quibus Aeschylus ipse cives se ad fortitudinem patriaeque amorem incitasse profitetur, ut Septem ad Thebas et Persas; cfr. v. 1021:
4: dοννα᷑ rouσ Agews uεσνπσυꝓν.
: 7100; A: 1% Enr' n Oijgas:
0 Seaoe‿εᷣοο πσ ν τ αo ⁷ονοσν ddios svcr (i. e. A: tragoediam faciens Marte refertam. B: quamnam? K: Septem ad Thebas, quam nemo spectavit, quin cuperet bellator fieri) et v. 1026: sraæ‿ dεαeεας IIéoσœ) uerd zoör' Sνννεν Srεεαάνεασα vlreν dkε* T00g dvru‿us, 2O,νν σάας go† dοσσωẽ
(i. e. deinde edita tragoedia Persis itidem eos docui cupidos esse vincendi hostes perpetuo ador- navique opus pulcherrimum).
Quamquam igitur verum illum ac paene divinum amorem civibus petendum commendat, tamen prorsus alienus est ab amatoria illa libidine ejusque vitiis, quorum plenae sunt fabulae Euripideae. Ipse quidem dicit v. 1044:
00d' old' odele„uτνν νοσσσν νπανηττνι εeπτοσσ yvxα (i. e. nemo scit, quam forte mulierem unquam finxerim amantem). Immo haud raro usu venit, ut personae feminarum, quas in scaenam induxit, duritatem quandam et acerbitatem morum et ingenii prae se ferant, quae primo quidem oculorum obtutu a mulierum natura abhorrere videatur: quae tamen, ut ex mala vitae earum condicione oriunda, perbene quadrat ad animi perturbationes ac doloris summum gradum exprimendum. Itaque nihil est offensioni, quod Nioba Aeschylea altum
²) Persarum fabulae v. 875 sic scribendum esse conjecerim: Ellac 1νi φ n6 00 IAινm½◻ενμιεμνα [libri euxoεμεᷣ u] uνxiæ vs IHoorrovric.(Cfr. Hom. II. VIII, 214 de usu verbi&l4ε&σ◻ϑσαν.)


