— 12—
Quam scholiastae sententiam plerique interpretes secuti sunt, quo in numero Odofredum Muellerum, acutissimum sane antiquitatum scaenicarum investigatorem, nominare juvat, qui in hist. litt. graec. II, pag. 248, adnot. 2 quid de ranis senserit his verbis professus est:„ranae a choro quidem cantantur, sed spectantium oculis non subiciuntur(id quod πα̈α uᷣα dicitur); est veri simile, choreutarum locum in hyposcaenio aequasse fastigium orchestrae, ubi navigantes versabantur.“ Quae quidem sententia quamvis et in scholiastae testimonio nitatur et ad veritatem accedere videatur, tamen tum demum ab omnibus laudabitur, si quis hanc explicandi rationem argumentis gravioribus confirmaverit.— Aliter Genellius in libello illo, qui inscribitur:„Theatrum atticum“, Berol. et Lips. 1818, pag. 260 judicat; censet enim, ranas vel qui ranarum partes egerint in scaenam prodiisse vestibus herbaceis amictas, quibus optime color ranarum exprimeretur, ita tamen comparatis, ut forma humana indumentis illis nullo modo tegeretur. Nihil omnino illos, qui ranas egerint, a bestiolis illis mutuum sumpsisse nisi personam ranarum caput imitantem diductoque ore instructam. Sed idem quod in Muellerum in Genellium quoque cadit, quippe qui sententiam de re tam spinosa protulerit ille quidem, sed gravioribus argumentis fulcire omiserit.— Jam vero restat, ut, quid ipse judicem de ranis, proferam et quoad fieri potest in ea re, quam suo quisque arbitrio fingere cogitatione possit, si non certis quibusdam argumentis, at probabili conjectura utar. Ac primum quidem scholiastae sententiam omni ex parte probaverim, ranas omnino in scaena non conspici censentis: prorsus enim dubitari non potest, quin, quamvis Ranarum fabula a bestiolis illis nomen duxerit, ranae ad totius fabulae rationem, indolem, consilium nihil fere valeant. Neque fugere quemquam putaverim, consuetudinem fere comicorum poëtarum fuisse hanc, ut, cum fabulas in scaenam inducerent, argumenta fabularum nominibus magis absconderent quam indicarent, et ita mirifica monstrosaque inscriptione audiendi et cognoscendi studium quam maxime excitarent et specta- tores ad summam exspectationem adducerent. ¹) Sane voces ranarum audiebantur ab iis missae, qui post scaenam earum cantum imitabantur: quod ita institueretur necesse erat, ut spectatores ranas in palude(sv I*ανανυνα, quod in utramque partem accipi licet) coaxantes sibi viderentur vidisse. Deinde multo magis quadrat ad naturam ranarum describendam, si in palude, quo loco nihil ipsis convenientius est, versari dicuntur, quam si choreutis in scaenam inductis sola ranarum persona tribuitur. Quod si statuimus, eos qui ranas agerent, in hyposcaenio i. e. sub scaena fuisse, in eam difficultatem non incurrimus, quo modo Bacchus cantu illo dulcissimo magnopere vexatus ranas utpote in loco ipso multo altiore versantes remis ferire potuerit. Sed haec quidem hactenus, cum satis mihi multa verba de scholiastae sententia fecisse videar. IIlud etiam in transcursu dicendum est, ex Equitum fabulae v. 523 de ranarum condicione aliquid colligi posse. Coryphaeus ibi poëtae nomine Atheniensibus causam explicat, cur ille tum demum fabulam ipsius nomine in scaenam inducendi consilium ceperit: cum rei ipsius difficultate, tum inconstantia mutabilitateque Atheniensium prohibitum esse, quominus priore jam tempore suo ipsius nomine fabulas docuerit. In numero igitur poëtarum, per longum quidem tempus summis laudibus ornatorum, sed postero tempore contemptorum Magnetem commemorat, qui magna varietate in inveniendis personis scae- nicis, quas praeter opinionem spectantium oculis obtulerit, Athenienses utpote novissimae cujusque rei valde studiosos magnopere delectaverit. Omnes enim voces varie modulantem spectatoribus praebuisse, quippe qui non solum tibicinum, avium, cantorum Lydorum, psenum i. e. culicum
²) Equit. v. 522, 523:(May ε) αας dν νυμι—πSeνs Leis αœ αν‿ωνναά τηιεονννιν Xαν ⁶2υ⁴]⁵υν αα—νν‿ν œs Sαezτνεᷣνος αe'⁷ioi. (i. e. omnes voces mittens, psaltrias, aves, Lydos, psenas i. e. culices ficarios inducens, denique batrachio colore faciem oblinens). 3


