Aufsatz 
Quaestionum de Aristophanis ranis pars prima / von Alexander Drescher
Entstehung
Einzelbild herunterladen

10

ab urbe illa deus originem duxerit, tamen ab Atheniensibus quoque maxima religione colebatur, propterea quod praeerat arti scaenicae in ipsius dei honorem quam diligentissime ab Atticis ex- cultae et ad perfectionis summum gradum perductae. Herculem vero non minus et in urbe Athenis et in pagis Atticis quam Thebis cultum esse quis est qui neget? Itaque neque est, cur ejus qui scripsit argumentum sententiam amplectamur, neque operae pretium videtur indagare, utrum Athenis ipsis an in pago quolibet scaena fuerit: qua de re certi quidquam statui nequit. Bacchus et Xanthias a dextra in scaenam prodeunt, cum peregre venientes cogitentur:(voces dexter et sinister in rebus scaenicis semper ad eos referuntur, qui in scaena stantes frontes auditoribus ostendunt conversas) et cum illico ad Herculis aedes accedant, has in apparatu scaenico ad dextram ante oculos positas fuisse certo statuendum est. Qua vero ratione Herculis illae aedes in Atticorum scaena depictae fuerint, de ea re nulla indicia, quae quidem magni momenti sint, in fabula ipsa reperiuntur. Quamquam igitur de palatii illius specie et habitu externo poëta ipse nos non docet, tamen ab alia parte ita adjuvamur, ut cogitatione certam quandam aedium illarum formam fingere nobis possimus. In Wieseleri enim illo libello, qui inscribiturMonumenta rei scaenicae, Gottingae 1851, in tabula supplendo operi addita A littera consignata ¹) exstat vasis simulacrum quoddam, quod vir ille doctus, de explicandis antiquitatibus scaenicis meritissimus, recte mea quidem sententia ad scaenam illam ante Herculis aedes actam rettulisse videtur. E forma igitur simulacri illius aperte elucet, eum qui pinxerit aedes palatio similes intellexisse, cum Meierus in indice scholarum in uni- versitate Halensi per hiemem 1836/37 habendarum privatae domus speciem eas rettulisse censuerit. Conjici potest, logeum ad dextram partem ante Herculis aedes et paulo longius altiore solo in- structum fuisse, quam ad sinistram, quippe quo superorum regnum ab inferorum regno discerni posset. Baccho et Xanthiae posteaquam ad Herculis aedes accesserunt, ille v. 137 sqd. iter describit, quo ad Plutonis palatium sint perventuri. Ut Hercules hoc loco indicat, paludem sc. Acherusiam in proxima vicinia sitam esse, ita duo peregrinatores mox ad eam perveniunt et cymbam Charontis conspiciunt. Cfr. v. 181: : rouil i goνι(hoc quid est?) : zoëντo; un, v Aia(haec pol palus)

aurn. griν νν goabe, mOπννν 50.(ipsa est, quam nobis dicebat, et navem conspicor.)

: vn 10 IIoGέα⁴αι xdστ 4 6 XK6oν vuodi.(ita me Neptunus amet atque iste Charon est.) IæAlον, XKονυνν, Xaυν, Iaον ο ἀᷣςρν(salve Charon, salve Charon, salve Charon.)

In hisce versibus inter Bacchum et Xanthiam distribuendis auctorem sequimur Meierum, qui in Opusc. acad., Halis Saxonum 1861 ²), p. 11 sie disseruit:sequitur locus v. 181 sqd., in quo de personarum ieseriptione et olim(Schol. νιν μυ☛νυν ν iœæ] zoντο o ᷣν τ̈ν ioονννσν Oxον Tsyεir, of ds 10 aνννεαν) dubitatum est, neque nunc recte statui videtur. Nam verba ον εασσν post Brunckium Xanthiae tribuuntur, quae magis in Dionysum conveniunt, cui olim adscripta erant: nam quaerere dominorum, respondere servorum est; dein interrogare cadit in sollicitum et anxium; atque Bacchum tota fabula novo quoque aspectu commotum ostendit; cfr. v. 270. Patet jam, quae sequitur responsio oıτo Aiuνανn-do eam NXanthiae esse. Id Bacchus confirmat salutatque navigii gubernatorem. Qui v. 188 ³) Bacchum hortatur, ut naviculam ascendat et deum, ad quem apud

¹) Cfr. textum p. 110 et Gerhardii monumenta et studia, 1849, tab. III, 1.

²) Maurit. Herm. Ed. Meieri professoris Halensis opuscula academica ediderunt F. A. Eckstein et F. Haase, vol. II. Halis Saxonum 1861.

¹) Cfr. v. 188: 1Gò₰G8c³ς 6xνε(cito inscende); 190: 5⁵eε dn.(inscende modo).