Aufsatz 
Quaestionum de Aristophanis ranis pars prima / von Alexander Drescher
Entstehung
Einzelbild herunterladen

5

maxime curae fuit, quomodo victoriae laetitia elatus effrenatissime frui posset commodis, non qua ratione optime utilitates ducum illorum maxime fortitudine et virtute oblatas amplecteretur. Jam enim non de communi omnium salute agebatur, sed sibi quisque consilium cepit neque, quid patriae esset utilitati, anxie curavit. Itaque vix mirum poterit videri, quod quamvis ducum illorum decem fortitudine res publica esset ex hostium manibus erepta, tamen eo tempore, quo jam pridem virtus, pudor, incredibilis illorum civium antiquorum patriae amor, omne denique humanitatis decus eva- nuerat, fuerunt, qui praestantissimos illos duces, libertatis Atticae vindices, accusarent contraque et jus et fas ¹), ut populus morte multaret, turpissimis efficerent machinationibus. Haec lis in duces illos illata incidit in mensem Pyanepsionem, pugna ad Arginusas commissa in mensis Boe- dromionis diem undecimum. ²) Posteaquam igitur infelicium illorum ducum supplicio Atheniensium populus petulantissime optimis civibus ipse se privavit, cujus quidem facti populum frustra paulo post poenituit, nullo jam modo fieri potuit, ut respublica ab extrema arceretur pernicie. Nam post illam causam, tam multis classibus ornatis ultimisque reipublicae facultatibus exhaustis, nihil jam erat, quod civibus ullam spem posset excitare. Turpissimis enim contionatoribus traditi, majorum disciplinae severaeque rei publicae gerendae rationis jam pridem immemores, Athenienses nisi summo pavore et maxima sollicitudine futura prospicere non potuerunt.

Huc accedebat, quod exceptis innumerabilibus illis detrimentis ab alia parte civitas gravis- simam plagam accepit eamque, quae incredibili quadam ratione ad civium animos percutiendos valeret. Nam eodem fere tempore Euripides et Sophocles, artis tragicae praeter Aeschylum principes, e vita excesserant neque jam erant ³), qui poëmatis populi ingenia alere patriamque fractam ad pristinam virtutem morumque castitatem possent erigere. Quare Aristophanes Ranis conscribendis periculum fecit civium animos excitandi eamque iis viam monstrandi, quam si ingrederentur, rei publicae salus ac gloria posset oriri.

II. Exponuntur quaedam Ranarum rem scaenicam spectantia.

Ac primum quidem quaerendum videtur, quo loco constituta fuerit scaena rerum, quae in Ranis aguntur: qua de re ne veteribus quidem grammaticis satis constitisse ex argumenti verbis hisce cognosci licet: ou dε⁴ν⁴αμτιι νμινς νmOων ⁶εσν ⁶σe*νν, suloydταιον ϑνι εένν ,Sais α ydo d Aννασσο sxεενεν αά 100G 10 HOxuxdea‿ d†ανετ μασχςoν ντα. Videamus igitur, num recte se habeat grammatici sententia, quae in eo potissimum argumento nititur, quod Bacchus et Hercules Thebis sint oriundi. Sed etsi non dubitamus, quin Bacchus plerumque Thebanus sit habitus, tamen inde non efficitur, fabulae Ranarum scaenam illa in urbe fuisse. Immo ex Ranarum tota ratione et indole satis lucide apparet, scaenam statim ab initio fabulae aut in ipsa urbe Athenis aut in pago quodam Attico fuisse: neque enim de rebus Thebanis, sed de Atticis in hac nostra fabula agitur. Quare quamvis libenter concedamus, Thebis Bacchi dies festos fuisse celebratissimos, cum

¹) Plat. Apol. Socrat. c. 20 B: xaæd Brve,⁴ννν³ν SöUßntn rxας ταα̈νeνοωναασασ, dαεμες τιε qexαν rοœστmσονς το νx deνε⁴οωνινοωνα τοσοι ε&νν̈ αυᷣ̃ νας εεαοαινέιασαε αςουoνα αμμνεεν, π‿κνονσ, d 1 Ʒατιοα τ‿νρν σρννν νμιν ⁵κ⁴ε. rbννο Sνα ⁴μυωνοο ταυν ποναυαἀηeν⁵³σνναάνκν⁵ανννη uεμνι νι⁶εν Irots, αοσα τοςσ*νιυmυον.

²) L. Herbst: Die Schlacht bei den Arginusen, Hamburg 1854.

*) Cfr. Ran. 72: 0f ναςρ ouxst' lGiν, 04 d' bre αot(i. e. tales enim sc. quales Aeschylus, Sophocles, Euripides nulli sunt amplius: et qui vivunt, mali sunt.)