— 8—
Atheniensem devicit ad Notium, quod oppidum Acolidis haud procul ab Epheso situm erat. ¹) Atque haec quidem clades eo potissimum erat effecta, quod Antiochus, Alcibiadis legatus, contra ejus edictum cum Lysandro conflixerat. Inde factum est, ut Alcibiadis inimici, quippe qui hac re acceptissimam sibi esse opportunitatem oblatam cognoscerent hominem ipsis infestissimum et tyrannidem petentem patria expellendi, omnibus nervis id elaborarent, ut ei, qui solus posset a pernicie revocare rem publicam, abrogaretur summum imperium. Quo facto Alcibiades se recepit &᷑ XEGO6„Gον εές τπ⁴α ⁸εœeνκνιον zεi½ν, id quod Xenophon in Hellenicis ²) memoriae prodidit. Alcibiadis in locum decem duces successerunt, qui rei militari praeessent: Cono, Diomedon, Leon, Pericles, Erasi- nides, Aristocrates, Archestratus, Protomachus, Thrasyllus, Aristogenes. ³) Jam Atheniensium civitas factionibus vexata, quarum est ipsarum tantum utilitati inservire, reipublicae salutem neglegere, ad extremam perniciem venit. Nam eodem fere tempore(406) 4) cum lex quaedam Lacedaemo- niorum vetaret cuiquam imperium prorogari, Lysandro imperatori successit Callicratidas, qui Me- thymnam cepit, urbem illam, quae per omne tempus cum Atheniensibus intimo et fidelissimo erat conjuncta amicitiae vinculo, Cononemque victum in Mytilenarum portu quam angustissime conti- nuit. 5) Jam Athenarum interitus imminere videbatur: nam omnes opes, quibus abundaverant antea, erant exhaustae, nullumque aderat praesidium rei publicae salutis civiumque libertatis conservandae, nisi id quod situm est in armis capessendis. Quare cum cives deessent classi ornandae neque aliunde milites mercenarios colligendi per civitatis summam inopiam esset facultas, ut in pugna Plataeensi, ita hoc in rei publicae statu iniquissimo peregrini et servi ad munus militare suscipiendum conscripti sunt. ⁰) Ac merito profecto Athenienses, ne urbs hostibus diri- pienda traderetur, magnopere praecavendum existimabant. Hoc igitur consilio pro tempore et re sapientissime capto effecerunt, ut classem et navium et militum hostibus multo superiorem coge- rent: nam Atheniensium classis centum quinquaginta quinque, Lacedaemoniorum centum viginti navium fuit. Ad Arginusas insulas inter Lesbum et Aeolidem sitas*) concursus navium factus est: in quo quamvis ab initio admodum dubium esset ⁵), utram in partem victoria inclinaret, tamen Callicratida interfecto Athenienses superiores e pugna discesserunt. Nam hac pugna Lace- daemoniorum classis tota fere deleta est: et ipsi tam malis rebus utebantur, ut essent, qui pacis conciliandae auctores fierent et, ut huic omnium maximo et cruentissimo bello finis tandem ali- quando imponeretur, suaderent. Ob belli diuturnitatem quamquam toti Graeciae nihil debebat esse pace optatius, tamen turbulentis civibus maxime Cleophonte auctoribus Lacedaemoniorum legati re infecta domum sunt remissi.)) Nam populo, nuntio lautissimae victoriae Athenas perlato, id
¹) Xen. Hell.
. I, 5, 11— 14. ²) Xen. Hell. I, 5, 16— 17. ²) Xen. Hell. I, 5, 16; Plut. vit. Alc. 36, Diod. XIII, 74. ⁴) Xen. Hell. I, 6, 1— 2; Diod. XIII, 76— 77, 93— 103. ⁵) Xen. Hell. I, 6, 19.
*) Diod. XIII, 97: 49 νακο ες ττd 10 σeυσωννερναεςα œæναιμαάασαν πμνοιενιναοννεε,&ou, œννο εεναά‿ς 1ods usrolxove ud ν ααων εενκνυέν τοςι εοωοuroue uνyxνioαoναeR αν⅔ ◻ς πον παmQw᷑mC Tro³ιιοοασνεννιοο oi Gοασσανννοι αι ̈ένέαν ος uνειονα εdeο Qνν στισινεsν.
*) ædras d'eleνν αννiον rije Aoν Xen. Hell. I, 6, 28; Schol. Arist. Ran. 33.„ dε Aoylvovg rõlis vije AloAidos, duνενοας ε‿sεεον sμεᷣνν υαάχα‿Mavie xadoudeu drοααeς 697: ¹) dε Aoyiouvo vdo s¶1eν εije A001008.
³) Xen. Hell. I, 6, 33: ε dε ανοννταα ⁵ναo αeꝛ⁊τν σωάν εσοσννο τνν.
*) Vide Th. Kockium ad Ran. 679; cfr. etiam Ran. 1504, Thesm. 805.


