Aufsatz 
Quaestionum de Aristophanis ranis pars prima / von Alexander Drescher
Entstehung
Einzelbild herunterladen

6

Actam igitur anno quadringentesimo quinto Ranarum fabulam non pauca, ut supra jam significavimus, indicia ex ipsa fabula repetenda indicant. Ac primum quidem ad annum illum rejicimur eo, quod Archedemus ¹) versibus 417 et 588 perstringitur, quem Athenis hominem popularem et contionatorem potentissimum eundemque inter magistratus fuisse tempore eo, quo duces post victoriam ad Arginusas insulas reportatam in urbem sint reversi, Xenophon in Hellenicis I. 7, 2 memoriae prodidit. Eodem vero anno, quo proelium ipsum commissum sit, duces illos de patria multis modis meritissimos reversos capitis condemnatos esse cum Xenophon (l. c.) tum Diodorus XIII, 101 sqq. declarant. Actam vero esse Ranarum fabulam post victoriam Atheniensium ad Arginusas a Lacedaemoniis reportatam satis constat. Locis enim haud paucis pugna illa nominatur ²) et mentio fit servorum, qui, cum ob belli diuturnitatem cives classi ornandae jam deessent, manu missi Plataeensium civitatem acceperunt. ³) Huc accedit, quod in fabulae versu 1195 sqq. 4) decem illorum ducum, quos morte affectos esse supra diximus, sors commemoratur. Quominus vero priore tempore fabulam actam esse statuamus, prohibemur eo, quod in Ranis Aristophanes Sophoclem et Euripidem jam esse mortuos memorat: quorum ille olympiade demum 93, 3 vita excessit, hic jam ol. 93, 2 mortem videtur obiisse.5) Item fabulam post Lysandri ad Aegospotamos victoriam actam esse statui nequit: cladis enim Atheniensium apud Alyoòs fluvium initio ol. 93, 4 acceptae 6) omnino mentio non est facta. Duabus igitur illis pugnis aetas Ranarum fabulae accuratissime circumscribitur.

Jam vero tempore, quo Ranarum fabula in scaena ageretur, Atheniensium respublica qua usa sit condicione administrandique ratione videamus necesse est.

Cadit fabula in extremum bellum Peloponnesiacum, in ea igitur totius belli tempora, quibus ab omnibus rerum graecarum scriptoribus nomen 7rosεςᷣνν exεeνααν⁷) imponitur. Et ab initio quidem hujus belli Athenarum condicio post infelicissimam illam cladem in Sicilia acceptam ad

*) Xen. Hell. I. 7, 2: 4A0 x ν⁴⁵μο ο τν Oijuov röre 1τοεσσπσmκας εν Oν,ναs œ vis duα‿νμεεa 2rinuslſusos Eoaouvidy Snigodd) 6nißcdd xæcer*νοοεν εν diεασσνσεν, qdσννπν έı EAA¹σmφπκνντιον αχτασ Exei» xoijucxre ôrα rονdϑνμοωνσιν ewsνοοσι ε σ⁵ς εον τ dοœieς. 2α⁵* 4:oEe 2 diαxτνοi di*αι τιν Eι⁴σασσννκ⁶⁶εφν. Vide Th. Kock. ad v. 417. Et ab Aristophane Ran. 588 et a Lysia XIV, 25 Aeμν dicitur.

²) V. 33 Xanthias dicit: ydo Syd odr Swcννμανονν(i. e. nam cur ego proelio navali non interfui?); v. 191 Charon: doı*ον oux dοσ,& u) vevxναeꝛτνν νQπμοε τνν*εερέν(i. e. servum non veho, nisi proelio navali una decertavit de carnibus); v. 693:

e vdo oναον εοσνιι ꝛcꝛĩb 1μQeꝛ/DJLuuαiemr½Gœννες iœi xœνTœrxclc 9de war, dur! doναν ϑeοσmQπκαœmςσ (i. e. etenim turpe est illos, qui semel interfuerunt proelio navali, et Platacenses statim fieri et dominos pro servis.)

*) Vide Schol. ad Ran. 33: zi ναο sy⁴ odux erxνέ‿οννν] oος τονςι ταρνονε, drε νmꝛ⁰s Lre ei Avriνoν doyivovdœν svirdν xpxxto t A9xοο σνσνρα△ᷣQ&snν ⁴οωulνν, οακαάννρενινεᷣ αmας œufuuxixis. ode eννιε̈αοασασν ad 191 st* ννμαe|κένε] w) ιιν ooyivouαeẽ ⅜ρσι ακνναρνoeν. Gœαe ydo ot dodõlo rörs vxvuxisære ⁵ον οudevòe adou) 1⁴νν ⁷diαν½τνρεμανν τνusd, οꝶ₰αασιτνν.

*) euᷣdxiμαυν eνο 1(Sc. Oidiνπτοονυεο),

et doτσασσνιmνπνσεέν ε eεν Eανννέ⁴ ο.

) Diodor. XIII, 103.

) Diodor. XIII, 106.

*) Diodor. XIII, 9, Harpocration s. v., Trog. Pompej. prol. lib. V.