— 4—
éeam cernere nobis videremur. Quae laus quamquam ab omnibus, qui quidem aliquam de talibus rebus judicandi facultatem habent, Aristophani tribuitur, tamen in poëtae ingenio, moribus, studiis dijudicandis non minus viri docti inter se dissentiunt, quam in perpendenda fabularum inventione, compositione, indole. Nam ut jam in levioribus rebus nunquam fere viri docti idem sentiunt ac probant, sed suam quisque naturam secutus de eadem re aliter et sentit et judicat, sic in gravis- simis quibusque quaestionibus multo minus consentiri perspicuum est. ¹1) Quapropter mirum videri non potest, quod usque ad hos dies fuerunt, qui quae ab aliis uberius jam ac fusius disputata, sed ad veram illam sinceramque formam nondum redacta videbant, identidem in disceptationem vocarent, quae quidem digna statuerent, in quibus elaborarent. Atque illud quidem studium inde repetendum videtur, quod, ut ait Cicero, in mentibus nostris inest insatiabilis quaedam cupiditas veri videndi. Qua ratione adductus neque rei difficultate deterritus et haud ignorans, quantum in Aristophanis fabulis ad criticorum rationem emendandis vel explicandis viri docti profecerint, oblata hac scribendi opportunitate de festivissima Ranarum fabula copiosius disserere apud me constitui. Satis enim constat, de fabulae summo consilio tam varias esse doctissimorum hominum tamque discrepantes sententias, ut quomodo nos ex hac turba expediamus, res sit admodum ardua et perdifficilis; praeterea Aristophanis verba instar praedioli illius Pliniani tenacissimum esse solum, quod, quum primum prosecatur, tantis glebis adsurgit, ut nono demum sulco perdometur. ²) Quae cum ita sint, etsi non ipsi illud, quo nihil esse possit verius, invenerimus, tamen ad veritatem superioribus propius accessisse magnopere nos delectabit. Prima enim sequentem honestum est in secundis tertiisque consistere.
Ac totam quidem commentationem ita disponendam putavi, ut primo loco de tempore disse- rerem, quo Ranarum fabula docta esset quaeque tum fuisset condicio Atheniensium rei publicae, altero exponerem quaedam Ranarum rem scaenicam spectantia, tertio personas Aeschyli, Euripidis, Bacchi describerem fabulaeque consilium exponerem, quarto de locis quibusdam Aristophaneis non- dum recte emendatis disputarem.
I. Quo anno Ranarum fabula docta sit quaeque tum fuerit condicio Atheniensium rei publicae. ³)
Ranarum fabulam olympiadis tertiae et nonagesimae tertio anno vel anno quadringentesimo quinto a. Chr. n. actam esse, Callia, Hipponici filio, archonte, non solum hypothesis docet, sed etiam ex certis quibusdam indiciis, quae in ipsa fabula reperiuntur, colligi potest: quae si hypo- thesis fidei addideris, nihil jam erit, quod ullam de anno illo dubitationem tibi possit commovere. Atque hypothesis illa verba: s5ε⁴&ν Kalliov oν μd Avriyεν] v. 1. 1. nituntur ddaæoναα ⁴) i. e. inscriptione publica, qua explicatur, quando et quo successu fabulae scaenicae actae fuerint. Jam quaerentibus nobis, quo Bacchi festo docta sit fabula, apparet, si didascaliis fidem habeamus, Ranas Lenaeorum sollemnibus actas esse mense Gamelione vel Lenaeone. Lenaea vero Athenienses
dασρι⁹⁴&ευνια uœε νινυνσ 11 7TOAlceicy, unde Casaubono, quem honoris causa hoc loco nominasse juvat, Aristophanes optimus magister morum Atticorum visus est.
¹) Vide Th. Kockium in praefatione Ranarum editionis p. 5:„Wenn schon sonst die Uebereinstimmung der Gelehrten selten ist, so ist sie auf dem Gebiete Aristophanischer Fragen fast zur Ausnahme geworden.“
²) Cfr. E. de Leutschium de lacunis et interpolationibus, quae exstant in Aristophanis Ranis, in vol. I. Philologi(1859) supplendo operi addito copiosius disserentem.
²) Cfr. F. G. Wagner: Quaestionum de Ranis Arist. spec. I, edto. alt., Vratislaviae 1846.
*) De hujus vocabuli usu copiose dixit Casaubonus ad Athen. VI, pag. 235 E.


