ALEXANDRI DRESOCHERIx
QUAESTIONUM DE ARISTOPHANIS RANIS'
PARS PRIMA.
Eyd ydo Aloνναον νοσμεειωσm(τ ι ει ττινπασα‿. Nub. 1366.
Reputanti mihi, quam potissimum rem in libello auctumnalibus hujus gymnasii sollemnibus edendo tractandam mihi sumerem, dignius nihil invenire posse confildebam, quam Aristophani om- nium poëtarum comicorum facile principi eidemque a multis neglecto operae aliquid tribuere. Quaerenti enim mihi saepenumero multumque et diu cogitanti, quid esset, cur philologi, qui qui- dem nunc sunt(quippe quorum studia in omnibus fere antiquarum litterarum generibus quam maxime ferveant) tam raro ad facetissimum illum ac paene divinum Aristophanem se converterent, gravissima causa in rei ipsius difficultate inesse mihi visum est. Quamvis igitur sine ulla dubi- tatione concedamus, hunc imprimis poëtam innumerabiles quasdam exhibere difficultates et in rem accuratissime inquirentibus novos semper in explicando scrupulos objicere, tamen profecto dubitari non potest, quin, si quasi quandam familiaritatem cum poëtae et ingenio et fabulis contraxeris teque penitus in mentem ejus insinuaveris, multae vinci queant difficultates, quas primo oculorum obtutu inexplicabiles duxeris. Et semper persuasissimum mihi fuit, praeter ceteros Graecorum poëtas Aristo- phanem dignum esse, qui quam diligentissime legeretur, quippe qui, ut ita dicam, universam Athenien- sium vitam et publicam et privatam cum suavissime ¹) tum verissime ²) ita depinxisset, ut oculis
¹) Cfr. epigramma, quod vulgo ferunt Platonis. apud Thomam Magistrum in quinta Aristophanis vita: At Xdοινιεε reõεν 1 aße' 5/ 0d TsGeεαν, Suroνσσα υυεννν ενοονάdMUοmασιοςςανοονε. de quibus versibus C. Kockium videas in libello, qui inscribitur:„Aristophanes und die Götter des Volksglaubens“, Leipzig 1857, p. 72 adnot.:„Freilich wird bestritten, dass diese Verse von Platon gedichtet seien, unserer Meinung nach mit Unrecht. Gesetzt aber sie wären unecht, so bewiesen sie für unsern Zweck desto mehr: sie zeigten nemlich, dasz auch weniger bedeutende Geister als Platon die richtige Einsicht in das Wesen der aristophanischen Dichtung hatten.“ Eodem pertinet epigramma Antipatri Thessalonicensis(Anthol. Palat. IX. 186): Biον Aoνανιοσνονε, εοοσ 1τυνοε, aldu Axaονενε ago en A⁴ε*ν Touν⁴d goeαε v ⁶*. 1id 5 5-9ν υνκνασοων Ʒνεε gedle, ola dε νοο⁹ . Ixĩν 9Jευ n) 6 1⁸ο XæHοοιπνν. 10 xœ ϑυμμσν aσνε, xad EA4dos 7deον Ics .ν⁵ιαι, s Grueae diᷣ α„εloσσ⁵eς. Goethius noster in fragmento quodam poëtam dicit:„den ungezogenen Liebling der Grazien“. ²) Vide Anonymum de comoedia: α αα Id᷑o iorνiᷣ 1νmꝙνοeυυννᷣ Sουπ⁵⁸έ̈τι μ̈ά̈ᷣ e 117„ 4Aνααoυν τππνννστνεννιQννα—α⁸⁷Q⏑o Gʒοστοα̈õνος ττνισρ αναάď π̈ovdeda, α doμαα to


