8
letzte Redner der Attiker, noch überhaupt Redner zu heissen, da seine Schriftstellerei durchaus politischen und antiquarischen Inhalt hatte,» Bernhardius non negabit, opinor, Demetrium orationes habuisse, et dignas quidem oratorio nomine, sed dixisse videtur, illum orationes non scripsisse, quod vero secus est. Nam et Diogenes Laertius dnunyo- pias Demetrii memorat(V. 5. 80) et Cicero ipsius orationes noverat quod colligo ex ejus verbis apud Brutum c. 82: Mihi quidem ex illius orationibus redolere ipsae Athenae vi- dentur. Idem de Orat. c. 27 aliisque locis de Demetrio ita disserit, ut ipsum se Demetrii orationes legisse indicet.
Cap. II,
De Demetrii Phalerei seriptis.
‚Bi vero utraque re excelleret, ut et doctrinae studiis et regenda eivitate princeps esset, quis facile praeter hunc inveniri potest?« hoc grave atque honorificum de Demetrio testimonium viri est eruditissimi, Ciceronis(de Legg. III. 6), qui aliis quoque in locis pari laude illius meminit, ut de Legg. II. 26:»Fuit enim hie vir, ut scitis, non solum eruditissimus, sed etiam civis e republica maxime tuendaeque civitatis peritissimus#; de Rep. II. 1: doctus vir Phalereus»; pro Rab. Posth. c. 9.:»Demetrium et ex republica Athenis et ex doctrina nobilem et clarum, qui Phalereus vocitatus est.“(cf. Brut. c. 9.). Sed eadem communi omnium scriptorum Demetrius laude ornatur, ut Diog. Laert. V.5.80: ander de Bıßiov zal Apıdus origav oxeEdov änayras mapehndaxe vodg ar’ abrov Ilepı- narnrırods eumaldevrog dv nal mohdmeıpog map Övrıvovv; Joseph. contr. Apion. I. init.: rov utv maıdeia Tov zus Eavrop diapepovra Anunrpıov; Tertull. Apologet. c. 18: Deme- trii Phalerei grammaticorum probatissimi; Syncell. chronogr. p. 276. d: Anunripio& Darnpei nap’"ERAnow avdpl onovdalo xal mowunsei etc. Ex his veterum testimoniis De- metrii doctrinam in primis copia et varietate excelluisse apparet, qua in re ut Theophrasti discipulus reliquorum Peripateticorum rationem secutus est, qui»cum studiis rerum na- turalium mirabilium etiam et occultarum, cum arte historica geographicam, grammaticam, rhetoricam, poeticam, musicam ita conjungebant, ut schola Peripateticorum rg Eymvrhiov modeiong prae reliquis omnibus veluti yuoddam seminarium fuerit atque eodem numero habendi sint philologi et polyhistores et grammatici et Peripatetici«(Lozynski Hermippi Sınyrn. fragm. p. 12). Testes de Demetrio sunt ejus scripta, inter quae Diogenes Lae@rtius


