7
quam illud, de quo jam dicetur, amplissimum. Est enim plenius quam hoc enucleatum, quam autem illud ornatum copiosumque summissius. Huic omnia dicendi ornamenta con- veniunt plurimumque est in hac oratione forma suavitatis. In qua multi floruerunt apud Graecos, sed Phalereus Demetrius meo judicio praestitit ceteris, eujus oratio cum sedate plaecideque loquitur, tum illustrant eam quasi stellae quaedam tralata verba atque immutata.— Haec enim(metonymiam dico, hypallagen, catachresin et allegoriam) frequentat Phalereus waxime suntque duleissima; et quamquam translatio est apud eum multa, tamen immuta- tiones nusquam erebriores. In idem genus orationis, loquor enim de illa modica ac tem- perata, verborum cadunt lumina oemnia, multa etiam sententiarum, latae eruditaeque dis- putationes ab eodem explicantur et loei communes sine contentione dieuntur.— Est enim quoddam etiam'nsigne et florens orationis, pictum et expolitum genus, in quo omnes ver- borum, omnes sententiarum illigantur lepores. Hoc totum e sophistarum fontibus defluxit in forum.» His Ciceronis verbis plena descriptio Demetrianae eloqnentiae continetur, ut nihil fere addi opus sit. Hue etiam pertinent, quae aliis in loeis supra allatis Cicero de Demetrio exponit: de Orat. I. 23: alia quaedam dicendi molliora ac remissiora genera etc.; Brut. 9.: delectabat magis Athenienses quam inflammabat, orationem mollem teneramque reddidit ete.; ibid. c. 82: At est floridior quam Hyperides, quam Lysias; de off. I. 1: orator parum vehemens, duleis tamen; cf. Quint. X. 1. 33 et 80.— Itaque bene ad De- metrium transferri possunt quae Cicero(Brut. 80. 3 276) de Calidio dieit:»Quodsi, inquit, est optimum suaviter dicere, nihil est quod melius hoc quaerendum putes. Sed quum a nobis paullo ante dictum sit tria videri esse, quae orator efficere deberet, ut doceret, ut deleetaret, ut moveret, duo summe tenuit, ut et rem illustraret disserendo et animos eorum, qui audirent, devineiret voluptate. Aberat tertia illa laus, qua moveret et incitaret ani- mos, quam plurimum pollere diximus, nee erat ulla vis atque contentio.s Scilicet Deme- trius coram populo dicebat, cujus judicandi aut decernendi potestas magnopere imminuta esset; quare illius non tam intererat, ut voluntatem moveret et ad consilia eapienda in- citaret, quam nt assensum plebis, favorem ac benevolentiam sibi coneiliaret.— Actio De- metrii qualis fuerit, colligi potest ex his verbis Plutarchi(in vit. Demosth. 11):(An- uo0dEyng) rois ev obv mohhoig Ünorpıvöusvog Nosoxe IavuaoTog’ ol ÖL xapievres Tameıydy jyoövro zal üyevui; abrod rd nAaoum nos vaharoy, ov al Anu. 6 Dad. dorıv. Cui enim deforme, illiberale et indecorum esse visum est, animiardere altius provehi, ejus actionem non animi plenam, sed sedatam et summissam fuisse plusque suavitatis quam virium ha- buisse reete judicabimus; itaque Demetrius eundem et in dieendi genere et in actione et in quotidiana vita se praebuit(cf. Athen. XH. p. 542. e.: nBoxlero yüp raw Ödw ihupüosz za rois anavyracıw hdbg PaiveaDar). Eliam corporis eximia venustate fuit(Suid. s. v. An; Hesych. Miles. p. 16. Athen. XIL. p. 542. e, XIII. p. 593. f.), quae res in oratore haud est spernenda.— Denique commemoretur Bernhardii mira sententia, quam in hist. lit, graec. I. p. 378 his verbis expressam fert:»Demetrius ist aber weder mit Quintilian der


