6
fuisse Demostheni, tum Phalereus iste Demetrius omnium istorum mea sententia politissi- mus aliique eorum similes exstiterunt.« Consentit eum Cicerone Quintilianus, qui(X. 1. 33.): „Dum in his, inquit, de quibus erit quaestio, meminerimns non athletarum toros, sed mi- litum lacertos esse, nec versicolorem illam, qua Demetrius Phalereus dicebatur uti, vestem bene ad forensem pulverem faceres. Quum igitur Demetrius pro temporum illorum ra- tione primus a veritate priorum oratorum recederet,»primus inclinasse eloquentiam» diei- tur a Quintiliano(X. 1. 80. cf. Cie. Brut. 1. 1). Tamen tempora plus quam Demetrii exemplum ad eloquentiam ita immutandam valuisse videntur; et Demetrius nihilominus orator nominandus erit, quum qui post eum eloquentiae operam dederint, potius rhetores vel sophistae appellandi sint; ille paullum tantum retulit pedem, hi in aperta fuga con- spieiuntur, Posterioris enim aetatis eloquentia non amplius ars est, sed opificium quoddam ac dexteritas futilis; devincitur enim tota argutissimis et minutissimis regulis, quas addis- cere quisque potest et quas quo majore quis habilitate ad argumenta qualiacunque tradueit, eo major habetur orator. Intelligitur inde hoc, de quo dieimus, tempore eloquentiae acci- disse idem quod po#si apud Alexandrinos. Sed majorem vim ad eloquentiam conforman- dam exerceuisse Demetrius judicandus foret, si certum esset, quod et Quintilianus confir- nıare dubitat(II. 4.41):„Nam fictas, inquitz ad imitationem fori consiliorumque materias apud Graecos dicere circa Demetrium Phal. institutum fere constat. An ab ipso id genus sit inventum, ut alio quoque libro sum confessus, parum comperiz sed ne ji quidem, qui hoc fortissime affırmant, ullo satis idoneo auctore nituntur.“« Illae suasoriarum et'con- troversiarum exereitationes, quae a Quintiliano dicuntur, quae vero a thesibus supra com- memoratis diversae sunt, ad eloquentiam corrumpendam multum valuerunt, quum mox acuminis ostentandi caussa tam monstrosa et impedita argumenta tractari solerent, qualia in vita occurrere non possent, quod essent veri dissimillima. Sed Demetrium Athenis ad gubernaculum sedentem juvenibus ad dicendum instituendis operam navasse valde dubito, praesertim cum Quinctilianus rem dubiam relinquat.
His exponere voluimus, quo loco inter priorem et posteriorem eloquentiam Atticam Demetrius dignandns sit, qualis ipse appareat cum ceteris comparatus; jam ejus dicendi genus Ciceronis maxime testimonio describendum est. Eloquentiam autem primum in tria illa genera, Atticum, Rhodium, Asianum rhetores partiuntur. Demetrius inter Atticos numerandus est, non quidem inter exiles illos et tenues, qui posteris temporibus se solos Atticos esse falso putabant, sed inter veros et antiquos, quod Cicero indicat(Brut. 82) his verbis:„In quo etiam illud quaero, Phalereus ille Demetrius Atticene dixerit. Mihi quidem ex illius orationibus redolere ipsae Athenae videntur. At est floridior, ut ita di- cam, quam Hyperides, quam Lysias; natura quaedam aut voluntas ita dieendi fuit.» Alia eaque aptior divisio est in tria genera, grande vel grave, tenue vel subtile, et medium vel temperatum, quorum Demetrins tertio adsceribendus est. Cie. Or. 27. 8. 91 sqq.: "Uberius est aliquantoque robustius quam koc humile, de quo dietum est, summissius autem


