Aufsatz 
Die erste olynthische Rede des Demosthenes
Entstehung
Einzelbild herunterladen

B]

multum ingenii habuisse et facundiae fateors; ad quam quum optima illa oratoria institu- tio et variae doctrinae copia accederet, quid defuisse putes, quin orator egregius evaderet?

Sed Demetrii aetas in ea tempora incidit, quae non solum summos oratores jamjam viderant, sed etiam iniqua erant eloquentiae.(Quae cum in Demosthene summum fastigium assecula essel, necesse erat ut rursus caderet, Itaque Demetrio nihil relictum erat, nisi ut occasum solis tanquam rubor coeli vespertini indicaret, quo exstineto nox alta terras solet obruere. Drinde Atheniensium eivitas Demetrii aetate carebat libertate, qua sublata eloquentia florere non potest. Audiamus de hac re Ciceronem, judicem subtilissimum et acerrimum, qui immutatam eloquentiae formam describens in Brut. c. 9:»Haec, inquit, aetas (Demosthenis, Hyperidis etc.) effudit hanc copiam, et, ut opinio mea fert, succus ille et sanguis incorruptus usque ad hanc aetatem oratorum fuit, in qua naturalis inesset, non fucatus nitor. Phalereus enim successit eis senibus adolescens, eruditissimus ille qnidem horum omnium, sed non tam armis institutus quam palaestra itaque delectabat magis Athe- nienses quam inflammabat. Processerat enim in solem et pulverem non ut e militari ta- bernaculo, sed ut e Theophrasti doctissimi hominis umbraculis. Hic primus inflexit ora- tionem et eam mollem teneramque reddidit et suavis sicut fuit videri maluit quam gravis, sed suavitate ea, quae perfunderet animos, non quae perfringeret; tantum ut memoriam coneinnitalis suae non(quemadmodum de Pericle seripsit Eupolis) cum delectatione aculeos etiam relinqueret in animis eorum, a quibus esset auditus.# Igitur Demetrii non erat naturalis sed fucatus nitor, et carebat succo illo et sanguine incorrupto, qui in Demosthene, Aeschine, Hyperide, ceteris inerat. Horum eloquentiam paratam quasi et pugnacem nomi- nare possumus, quoniam tanquam veri milites vera certamina cum adversariis inibant. Quorum Demetrius militarem ornatum imitatus est, sed armis et vestibus bellicis se induit non ad pugnam, sed ad pompam, non quo hosti terrorem injiceret, sed ut spectantes de- lectaret. Neque etiam aderat intra annos 325 307 a. Chr., quibus orationes habuit, ad- versarius, quocum manus consereret praevalente factione Macedonica, in qua Demetrius erat, vel sine certamine, deinde ipso per ultimos decem annos summum imperium Athenis ob- tinente. Quo tempore Atheniensium erat obedienter ejus imperata facere; quare si ora- tiones ejus generis quod deliberätivum wel judieiale vocatur habuit, hae pro benevoli animi signo erant habendae, quo speciem quandam libertatis, quae perierat, servaret et obsequium duleius redderet eo, quod imperia et deereta oralionibus vestiret tegeretque. Faciunt huc verba Ciceronis(de Orat. II. 23):»Et ii, qui se ad caussas contulerunt, ut Demosthenes, Hyperides, Lycurgns, Aeschines, Dinarchus aliique complures, etsi inter se pares non fuerunt, tamen sunt omnes in eodem veritatis imitandae genere versati, quorum quamdiu mansit imitatio, tamdiu genus illud dicendi studiumque vixit; postea quam ex- stinetis his omnis eorum memoria sensim obscurata est et evanuit, alia quaedam dicendi molliora ac remissiora genera viguerunt. Inde Demochares, quem ajunt sororis filium