4
Praeceptore Demetrius in dicendo usus est Theophrasto(Suidas s. v. Dem.; Cic. in Brut. c. 9, de Legg. III. 6, de Fin. V. 19; Diog. Laört. V. 5. 75.), philosopho quidem, quo tamen melius illum nemo fere alius instituere poterat. Nam diligentissimam et Ari- stotelem et Theophrastum arti rhetoricae operam navasse satis constat; quamobrem iidem praecepta artis, quae scriptis praeclare tractarunt(Cic. de Orat. I. 10. 43), ore quoque videntur juvenibus optime tradere potuisse,. Ad disciplinam accedebat exereitatio tanta, ut et praeceptores coram discipulis de thesibus h. e. de generis universi quaestionibus in utramque partem disputarent et discipulos de thesibus disputantes alque orationes habentes audirent(cf. Max. Schmidt de Theophr. rhetore. Hal. 1839. p. 28).»Quaestio autem, inquit Cicero(Orat. 14.$. 46), a propriis personis et temporibus ad universi generis orationem traducta appellatur thesis. In hac Aristoteles adolescentes non ad philosophorum morem te- nuiter disserendi, sed ad copiam rhetorum in utramque partem ut ornatius et uberius diei posset exercuit.“ Idem de Fin. V. 4. 10:»Disserendique ab iisdem(Aristotele et Theo- phrasto) non dialectice solum, sed etiam oratorie praecepta sunt tradita; ab Aristoteleque principe de singulis rebus in utramque partem dicendi exercitatio est instituta,«(cf. Quaest. Tusc. II. 3. 9; Orat.$ 125— 127, Top. 8 79 sqq.; de Orat. III. 106— 113; Quintil. X. 5. 13.) Ejusmodi Seoeov, quae et communes loci et infinitae consultationes appellabantur, exempla sunt: virtus suam propter dignitatem an propter fructus aliquos expetatur? sitne aliquando mentiri boni viri? ei yaunreov; ei mAevoreov cet. Quid quod scriptis quoque hae infinitae quaestiones traclatae sunt et ab Aristotele, et a Theophrasto, qui scripsit Sereov XXIV libros. Hac in re maximi momenti est Theophrasti suave illud et ornatum dicendi genus, quae caussa fuisse videtur, cur Demetrius Phalereus idem sequeretur. Qui praeter hanc disciplinam et exercitationem oratoriam Peripateticae philosophiae illam co- piam doctrinae debuit, quam et Cicero et Quintilianus ad dicendum esse necessariam ju- dicant. Nam quae Cicero(de Orat. lib. I.) ab oratore poscit, ut is de quacumque re di- cere possit, multam pertractationem omnium rerum publicarum, legum, juris scientiam, naturae morumque humanorum cognilionem, ea omnia Peripatetici compleetebantur et plus etiam,, quum et grammaticam et mathematicam et musicam et physicam et historiam, alia profiterentur. Itaquod Cicero de Romano quodam oratore dicit(cfr. Brut.$ 322), id bene ad Demetrium transferri potest:: exquisitius studuit literis, quibus fons perfectae eloquen- tiae continetnr; philosophiam complexus est, matrem omnium benefactorum beneque dic- torum; jus civile didicerat, rem ad privatas caussas et ad oratoris prudentiam maxime necessariam; memoriam rerum Atheniensium tenebat, ex qua ab inferis locupletissimos testes excitaret. Inde Demetrius Ciceroni vehementer placuit, praeter alia haec dicenti(de Of. I. 1.):»Et id quidem nemini video Graecorum adhuc contigisse, ut idem utroque in ge- nere laboraret sequereturque et illud forense dicendi et hoc quietum disputandi genus, nisi forte Demetrius Phalereus in hoe numero haberi potest.«— Denique natura ad dicendum
et indole hunce minime caruisse Quintilianus docet X, 1. 80:„Phalerea illum Demetrium


