Aufsatz 
Die erste olynthische Rede des Demosthenes
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Bun Dr. Chr. Ostermannus in commentationis de Demetrii Phalerei vita, rebus gestis et scriptorum reliquiis particula I.(Hersfeld. 1847) Demetrii vitam quidem majore ex parte exsecutus sit, cetera vero quae ad eum pertinent vix attigerit, equidem ex libello ante sex annos de Demetrii vita, rebus gestis, scriptis composito ea, quae, de ejus elo- quentia, scriptis scriptorumque reliquiis agunt, hoc loco edere non dubito, Sed temporis

angustiis, quominus rem ex animi sententia retractarem, impeditus, eos qui legent haec ut

benigne judicent, rogatos habeo.

Cap. I.

'Agitur de Demetrio oratore,

Benetrium Phalereum, si non summum, satis tamen amplum in eloquentia locum obtinuisse Cicero ostendit, cui valde placuisse videtur, ut et saepe et multa de eo loquatur eumque eximiis ornet laudibus. Nam, ut hoc unum commemorem, Cicero(Orat. 27.) De- metrium in medio dicendi genere ceteris oratoribus longe praefert. Nec Quintilianus de hoc male judicat, ultimum fere ex Attieis eum fuisse censens qui dici possit orator. Sed nostrum quum sit accuratius de eloquentia Demetrii disserere, primum a quonam ille in- stitutus sit quibusque artibus instructus, deinde qualis prodierit orator quaeramus; qua in re, quoniam ex ejus orationibus fere nihil restat, in solis veterum testimoniis acquiescen-

dum erit.