Aufsatz 
Die erste olynthische Rede des Demosthenes
Entstehung
Einzelbild herunterladen

9

(V. 5.80. sqq.) non solum philosophica, proprie sic dicenda, recenset, sed etiam rhetorica, historica, grammatica, libros de antiquitatibus deque republica, carmina, epistolas. Reli- quas, quae a Peripatetieis tractari solebant, artes si seribendo non amplexus est, idcirco eas neglexisse minime putandus est. Sed quam multa et varia ejus doctrina fuit, tam altam eam et subtilem fuisse exploratum non habeo. Certe inter libros Demetrii scripta, quae abstrusiorum disciplinarum sint, ut logica, mathematica, metaphysica plane deside- rantur neque eum arti vere historicae, quae majora quam doetrinam, industriam et sanam mentem requirit, operam dedisse existimo. Praeterea plurimi ejus libri, quod quidem ex titulis eorum intelligitur, easdem materias tractavisse videntur,, in quibus ante eum Theo- phrastus et Aristoteles elaboraverunt, et in philosophia tantum abest, ut novi systematis auctor fuerit aut disciplinam Peripateticam longius provexerit, ut ne unum quidem, quod ipsius proprium sit, invenisse memoretur; quamobrem philosophicorum Demetrii scriptorum praeeipua virtus oratione continebatur. Etiamsi vero iis libris, quos cum de rebus publi- eis, tum de forma, legibus, institutis civitatis Atheniensis conscripsit, rerum habita ra- tione plurimum tribuamus, inhoc non fallemur; nam et civitatis gerendae se peritissimum praestitit decenni ista administratione et leges Atheniensium ipse emendavit; ceterum op- timos habuit fontes, unde antiquitatum Atticarum cognitionem hauriret. Porro singulari quodam studio et amore in Homerieis carminibus versatus videtur Demetrius, quippe qui non solum publicas eorum et solennes recitationes Athenis instituerit et ab Eusthatio(ad Hiad. p. 1479) inter philomeros numeratus sit, sed etiam Homerum illustraverit commen- tariis, quos pro iis temporibus eximios fuisse suspicor.

Plerosque librorum ille, quum a publieis negotiis remotus esset, in Thebano et Aegyp- tiaco exsilio confeeisse videtur, quod ex parte Cicero confirmat, qui de Fin, V. 9:Prin- ceps, inquit, hujus eivitatis Phalereus Demetrius, quum patria pulsus esset injuria, ad Ptolemaeum se regem Alexandriam contulit. Qui quum in hac ipsa philosophia, ad quam te hortamur, excelleret Theophrastique esset auditor, multa praeclara in illo calamitoso otio scripsit, non ad usum aliquem suum, quo erat orbatus, sed animi cultus ille erat ei quasi quidam humanitatis cibus«. Habemus in hoc loco simul judieium honorificum de Demetrii scriptis; quae enim Ciceroni placebant, ea sane haud vilia putanda. Idem phi- losophieum quoque dicendi genus in Demetrio bene ita deseribit, ut eum disputatorem sub- tilem vocet(de Offic. I. 1). De dictione Demetrii praeterea Diog. La. V. 5.82: ZAPaRTHp dE Gıhögopog eirovia pnropızn zal dvvaueı zerpauevog; igitur subtilis quidem oratio fuit, sed ut robore ac vi oratoria non careret essetque suavis, ornata, elegans.

Scripta ipsa Demetrii, quorum tam magnus numerus fuit, ut ille fere omnes Peripa- teticos ejusdem temporis ea in re superaret(Diog. La. V. 5. 80; Suid s. v. Anunrtpıos), plane perdita sunt; quid, quod eorum index, quem Diog. La. V. 5. 8081 asservavit, vitiosus est et mancus,(cf, Buhle de libris Aristot. deperditis in comment. societ. Got- ting. XV. p. 57). Nam ut exemplum afferam,, opus Demetrii dpxövroy dyaypapı in-

2