Aufsatz 
Geschichte des Bensheimer Gymnasiums nach den Urkunden dargestellt : 2. Teil / von Heinrich Dinges
Entstehung
Einzelbild herunterladen

32

Dextera Domini ad Ecclesiae Moguntinae regimen elevati, in illud cumprimis incum- bendum nobis esse duximus, ut beneficia ecclesiastica, quae ad omnipotentis Dei gloriam, Deiparae Virginis Mariae aliorumque Sanctorum honorem, fidelium defunctorum refrigerium et animarum militantium salutem a piis fundatoribus liberaliter constituta sunt, non in suo tantum vigore perpetuo conserventur, sed etiam, si iniuria temporum forte collapsa sint, adeo restaurentur, ut supremi numinis cultus, veneratio sanctorum, pro purgantibus animabus suffragia, populi denique christiani curae nostrae concrediti aedificatio in archidioeceseos nostrae ecclesias sollicitudine nostra archiepiscopali quasi postliminio revertantur; eum in finem iam antea bona ecclesiastica ad ecclesias sub satrapia nostra Starkenburgensi, in strata montana sitas ex fundatione sua primitus pertinentia, postea autem per acatholicos principes confusa et in diversos a mente fundatorum alienos usus conversa et hactenus ita relicta, sublata collectura, suae quaeque ecclesiae restitui et ad intenta a fundatoribus pietatis officia iussimus applicari.

Nunc ulterius considerantes, quod in ecclesia nostra parochiali civitatis nostrae Bens- heimensis plura reperiantur altaria seu beneficia, olim a pluribus sacerdotibus inibi residentibus possessa, nunc autem ita tenuia, ut de singulis eorum singuli sacerdotes congrue vivere non possint: ne eadem propter exiguos suos reditus vel possessoribus maneant vacua, vel certe a clericis contra fundatorum piam intentionem in loco non residentibus obtineri necesse sit: et hac in parte de congruo remedio statuimus providere; volumus igitur et praesentium tenore ordinamus, ut beneficia supra dicta, quae seorsim decenti vitae sacerdotali non suffi- ciunt, plura simul iuxta sacrorum Canonum et novissime sacrosancti Concilii Tridentini praescriptum canonice unita ab eodem presbytero possideantur; ac proinde altaria S. Spiritus, S. Joannis et S. Barbarae in ecclesia nostra parochiali civitatis nostrae Bensheimensis prae- dictae cum omnibus eorundem iuribus, commodis, reditibus, obventibus et proventibus. appertinentiis et annexis quibuscunque praesentium tenore auctoritate archiepiscopali canonice unimus, ut posthac non plura, sed unum solum beneficium sub invocatione S Spiritus, S. Joannis et, S. Barbarae exsistat, ac uni soli sacerdoti,(cui per alias nostras litteras die 3. Augusti Germanico idiomate emanatas perpetuam residentiam certasque ferias praeter iuventutis instituendae curam iniunximus) deinceps perpetuis temporibus debeant conferri simulque possideri. Quapropter mandamus omnibus, capituli nostri stratomontani decano, parocho nostro Bensheimensi ac ecclesiae parochialis ibidem iuratis, ac quibuscunque aliis, ad quos dictorum beneficiorum cura, inspectio, administratio redituum vel qualiscunque alia dispositio quomodolibet spectare dignoscitur, ut iuxta has litteras unionis, quas nemo mortalium infringere audeat vel eis ausu temerario contravenire, procedant et super saepe dictis, auctoritate nostra ordinaria unitis beneficiis proviso de omnibus et singulis eorum iuribus et utilitatibus respondeant et ab aliis plene faciant responderi. In quorum omnium fidem has litteras consueto vicariatus nostri sigillo iussimus communiri, quas dedimus Moguntiae die 3. Augusti 1686.

Die Urkunde findet ſich in mehreren Abſchriften in den Pfarrakten.