Aufsatz 
De Prodico Ceo / von C. Diemer
Einzelbild herunterladen

19

his Prodicus hanc rationem secutus esse videtur, ut duo verba nunquam prorsus idem significare statueret; quamobrem peculiarem cujusque verbi notionem deseribere conabatur partim ex origine ejus(detνοε, εννμα dεασ, partim usu diligenter observato. Verum, ubi neque origo neque usus observatio eum juvabant, ex arbitrio suo discrimina verborum excogitasse videtur; errabat quidem in eo, quod linguae usui vim inſerre volebat multaque falsa esse declarabat, quae usu jam pridem sancita erant(velut dεισ⁶, αου καœα σοσ dG.νκα̈). Exponebat hanc doctrinam scholis, pro quibus quinquagenas drachmas sibi solvi jubebat, quod pretium nimium et avaritiae signum esse non putandum est, quum illa praecepta certe non una aut paucis, sed multis demum scholis absolvi potuerint.* Praeterea minores scholas habebat, quae erε⁴eigets proprie vocantur, pro quibus singulae drachmaé solvebantur. Hae erant orationes diligenter elaboratae, non quales ab aliis sophistis ³ proferri solebant, extemporales, quibus de variis rebus ad mores formandos pertinentibus dictione eleganti et ad rectum verborum usum confor- mata disserebat itaque virtutem ratione non philosophica sed populari docebat. Quod ad formam illius scholae attinet, Welckerus, qui in Platonis Protagora imitationem deprehendisse sibi visus est, Prodicum praecepta sua non discerpta, sed ne taedium auditoribus afferret, continuae cujus- dam narrationis quasi filo conjuncta tradidisse suspicatur. Sed quamquam veteres saepe res vel minime aptas ita tractasse scimus, ut artificiosi operis speciem referrent s, tamen istiusmodi oratio in longum protracta fieri non potuit quin ipsa taedium auditoribus excitaret. Neque credi potest, Prodicum praecepta synonymica non causis aut multis exemplis allatis auditoribus proposuisse. Ceterum illam scholam non formae elegantia audientium animos cepisse vel inde apparet, quod Prodicus eos, ne quando dormitarent, quinquaginta drachmarum, quas solvissent, admonendos esse nonnunquam putabat. 5 Quo dicendi genere in scholis ad artis formam ela- boratis usus sit, ex Xenophonte cognoscitur. Dictio enim, quae quantopere in fabula Herculea a Xenophontea discrepet vel obiter inspicienti apparet, et ipsa Xenophontis verba demonstrant, eum Prodiceum dicendi genus non modo imitatum esse, sed etiam multa ad verbum transtulisse. Atque si subtilius conjicere licet, inde a§. 29, ubi denuo inseritur diς GρꝛK f06 10s, ipsius Prodici verba expressa esse crediderim. Inde genus dicendi sic definiendum erit, ut procedat periodis numerose cadentibus, in membra tam aequabiliter distributis, ut saepissime verbum verbo respondeat, singulis verbis ita electis, ut doctrinam synonymicam diligenter observatam esse facile cognoscas: omnino si ad unum illorum generum, quae veteres statuebant, referendum est, grandi et sublimi, quod Gorgias invenisse dicitur, adscribendum sit, ita tamen ut Gorgiae concisum illud et minutum et paene ridiculam membrorum aequabilitatem, quam Plato in Phaedro (p. 194 e,) lepide irrisit, diligentissime vitaverit. Huic loco Xenophonteo si ea comparamus, quae in Axiocho tradita sunt, pauca tantum et illa quidem maxime, quae inde a. p. 370 b. leguntur, Prodici dictionem referre, cetera ab auctore corrupta esse apparet. Praeterea nonnulli

78. cfr. Welcker p. 415.

79. Philostratus hoc Gorgiam primum fecisse narrat, quum Prodici rationem ut obsoletam irrideret.

80. Maxime memorabile in hoc genere est, quod Callias elementorum doctrinam in tragoediae formam redegit.

81. Arist. rhet. 3, 14, 9 cfr. Welcker p. 415 cujus explicatio sine dubio vera est.