Aufsatz 
De Prodico Ceo / von C. Diemer
Einzelbild herunterladen

quod ita quidem verum est, ut ejusmodi praecepta imperitum vulgus ad atheismum perducere possint; sed Prodicum ipsum deos omnino negasse, nulla causa est, cur arbitremur. Nec magis apparet, num unum deum crediderit, ad quam opinionem Welckerus(p. 521) et Coug- nius inclinant. Aliis quidem locis velut in fabula Herculea se communi opinioni accommodavit.

Haec sunt, quae de philosophicis Prodici praeceptis tradita sunt. Videamus nunc, quid in rhetoricis praestiterit. Artem oratoriam eum scripsisse non est verisimile, quum Aristo- teles(Sophist. el. 33) hoc tantum de Tisia Siculo, Thrasymacho Chalcedonio, Theodoro By- zantino tradat. Plato, qui in Phaedro(p. 267 b.) artis oratoriae historiam summatim percurrit, Prodicum Tisiae et Gorgiae studiis opponit, qui speciem veritate potiorem habuerint et eloquen- tiae pretium in eo collocaverint, ut efficere posset, ut magna parva, parva magna viderentur et pro arbitrio de eadem re vel brevissime vel longissime diceretur. Quod Prodicum quum audisset risisse: se unum veram dicendi artem invenisse; opportere enim neque longa neque brevis sed modica sit oratio. Scilicet rei adaptatam vult esse orationem, quod illi laudi dandum videtur; nam contra atque alii sophistae veritatem sequebatur, vanam ostentationem et jactan- liam fugiebat. Zellerus, qui vilissimum illud Praeceptum appellat, injuriam facit Prodico, quippe qui non novum aliquod inventum proferre, sed alios impugnare voluerit, quos arte sua abuti videbat. Non repugnat, si verum est, quod a grammatico anonymo* traditur, Pro- dicum auctorem fuisse, ut ars dicendi vis orationis esse diceretur de iis quae credibilia viderentur. Modo enim credibilia sic explicemus, ut non sint, quae huic vel illi vel dicenti ipsi videantur, id quod alii sophistae expetebant, sed ut ea sint, quae recto et incorrupto sensu optimi cujusque vera videantur, et Prodicum hoc arti dicendi propositum voluisse arbitremur, ut de hoc genere opinionum orationis vigore omnibus persuadere posset: illa definitio et honestati ejus convenit et ei consilio, quo eloquentiam ab ipso in orationibus adhibitam esse videmus.

Proprium Prodici inventum est doctrina synonymica sive, ut ipse appellabat, de recto verborum usu. Platonis cavillatio impedire non debet, duo minus magnum aliquid in litteris eum profecisse arbitremur, quod quam grave fuerit, ita demum intelligemus, si animo in eam aetatem nos referemus, qua in linguae leges inquirere nemo unquam cogitaverat. Atque quum Plato ipse, quantum momentum illa doctrina etiam ad philosophiae disquisitiones ε allatura esset, ignorare non posset, cavillationem, qua Prodicum lacessit, eo tantum excitatam putandum est, quod ille nimium pretium sapientiae suae statueret, quam solum omnis eruditionis funda- mentum esse putaret. Qualis Prodici doctrina fuerit, quum ex aliis nonnullis Platonis locis, tum optime ex Protagora cognoscimus: exempla enim ibi allata quin vera sint, quum per se ipsum dubitari non potest, tum unum ex iis etiam ab Aristotele et Xenophonte: refertur. Ex

75. Anonym. Tr0ode. 7169ʃ Grασεν ed. Spengel artium scriptt. p. 173, 213 0 ½¾ Hεννςρ⁵ρςμονπιασαάα 0d'Gςεq 1ιꝓυνν εςσ᷑ν Tsεε τον dοxοdντοsς πιαα̈νοοι τοωυνι ς τ rρέάαoν ff00 G1xνᷣν αl Inrriamν ϑεdοωνα.

76. Apparet hoc ex nugis posteriorum sophistarum et Megaricorum, quorum captiosae conclusiones magna ex parte ignoratione grammaticarum rerum nituntur. Prodici doctrina nonnullos etiam in malam partem usos esse ex Platonis Euthydemo cognoscimus. p. 278. a.

77. Arist. Top. 113, 6, 22. Bk. Xen. Mem. II. 1, 24.