Aufsatz 
De Prodico Ceo / von C. Diemer
Einzelbild herunterladen

tia sua jactet, alter laudari, ut Socrati aliquid derogetur. Huic explicationi Welckerus assenti- tur. Sed recte mihi Cougnius monere videtur laudem a nubibus tributam non ironicam esse non posse. Ironice igitur uterque laudatur, ut qui vana et nebulosa tractent; sapientia autem Prodici, quae nubibus placet, iis continetur, quae de vita animarum coelesti docebat. Favere autem videtur huic explicationi vox illa Aeενιέ⁴αέ ⁴οι, qua de eadem re utitur Axiochus. Alter locus difficilior est in parabasi avium. Aves ibi homines compellant, multis nominibus additis, quae miseram eorum conditionem depingunt; tum: audite, inquiunt, nos quae immortales sumus, ut acceptis omnibus, quae ad res coelestes, ad naturam avium et deorum originem spectant, Prodicum jam valere jubeatis. Quae sequuntur duplicia sunt: primum avium origo explicatur, quae vetustiores sint Diis et omnium bonorum inter homines auctores; tum vita beata describitur, quam homines acturi sint in avium regnum recepti. Ad quasnam Prodici doctrinas hie respiei putandum est? Welckerus omnia refert ad ea, quae de miseriis vitae humanae et de vita coelesti docebat; quod quamquam recte se habere minime nego, tamen nescio an ad illam quoque doctri- nam respiciatur, quam de Diis proposuerat, quum homines ea divina habuisse diceret, quae iis prodessent, cui opinioni comice doctrina avium opponitur, quae se veros deos esse contendunt.

Brevius jam dicamus de Eryxia Pseudo-platonico,*¹ in quo Socrates se Prodicum nuper in Lyceo disputantem audivisse tradit, quum divitias ipsas per se bonum esse negaret: sed iis bonum esse, qui bene, malum iis, qui male uterentur; ac simili modo ceteras res se habere: quales enim sint qui iis utantur, tales omnes res iis sint necesse esse. Haec quoque sententia jam antea a poëtis expressa*²¹ nihil habet, quod Prodici proprium esse dicamus. Quae autem sequuntur: Prodicum ab adolescente quodam loquace oppugnatum et captiosis quaestionibus ita conturbatum esse, ut precationes deorum vanas esse concedere cogeretur, deinde quum hoc a se defendere vellet a gymnasiarcho e Lyceo exire jussum esse, num fidem habeant, dubitandum est. Illud quidem in hac narratione prorsus ab honestis Prodici moribus abhorret, quod auctor eum id solum cavisse dicit, ne ceteris praesentibus ab adolescente refelleretur; nam sibi soli hoc accidere pro nihilo habiturum fuisse.

Praeterea duobus locis, quid Prodicus de agricultura et de diis senserit, traditur. Themistius eum omnem deorum cultum et mysteria et caerimonias ex agriculturae bonis deri- vasse dicit et inde omnem deorum benevolentiam in homines emanare et omnem pietatem oriri putasse. Huie sententiae aptissime adnectit Welckerus, quae de diis Prodicum docuisse et Cicero et Sextus Empiricus¹ tradiderunt. Atque hic quidem: Prodicus Ceus dicit solem et lunam et fluvios et fontes atque omnino omnia, quae nostrae vitae prosint, propter utilitatem a veteribus deos habitos esse et propterea panem Cererem, vinum Bacchum vocatum esse. Verisimile est haec eum in eadem oratione exposuisse, quam de agricultura composuerit; certe nihil est, quo statuere cogamur eum singularem librum de natura deorum scripsisse. Cicero Prodicum illis verbis omnem religionem sustulisse queritur et Sextus Empiricus eum inter atheos recenset,

71. p. 397 d. seqq.

72. Solon. apud Stob. 9, 25 Theogn. 87 114, 493 570.

73. Or. 30 p. 349.

74. Cic. de nat. d. 1, 42. Sext. Emp. adv. Phys. c. 2. p. 322.