Aufsatz 
De Prodico Ceo / von C. Diemer
Einzelbild herunterladen

16

quas multo graviores habebat. Multo rectius, opinor, descriptio miseriarum, quae vitam huma- nam comitentur, vituperanda est, quam non cum Welckero disertam, sed cum Hermanno vilem et vulgarem putaverim. Nam quod vagitus infantis ardorem aut frigus aut famem sentientis, molestia discendi in puero et adolescente, severitas magistrorum aliaque ejusmodi in miseriis vitae enumerantur nescio quid puerile et absurdum habet, ac libentissime, ut Prodici dignitatem tuear, inepium imitatorem suo ingenio indulsisse et quae Prodicus prudenter explicavisset in deforme auxisse crediderim. Boeckhio s quoque haec displicuerunt, qui propterea Prodicum accusat, quod Ceorum fortem animum in effeminatum transformaverit et Hedonicorum, imprimis Hegesiae, antecessor factus sit. Quo crimine ille non tangitur, quum, id quod ex Hercule cog- novimus, non in voluptate summum bonum constituat nec mortem ideo appetendam demonstrare velit, quod voluptatem consequi non possimus, sed non metuendam, quod necessario transitus sit e vita multis malis vexata in statum feliciorem. Certe ejusmodi crimina in Prodieum collata non essent, nisi opinio de mollibus et libidinosis ejus moribus ex Platone et Philostrato petita animis inhaesisset. Dictio quoque primae illius partis rudis et ineulta et multum discrepans a pulchro et poëtico sermone, quo opera animi humani celebrantur et beata vita coelestis descri- bitur, depravationis suspicioni favet. Quaerentes denique quid ex iis, quae Prodicus docuit, ab ipso inventa, quid ab aliis petita videantur, illa quidem, quae de miseriis vitae proposuit, quum et apud Homerum et apud alios poëtas es inveniantur, atque omnino cuivis obvia sint, non magni faciemus; quae vero de morte contemnenda, de animae immortalitate, de vita coelesti praecepit, quum nihil ejusmodi apud priores deprehendatur, non video, cur ab ipso inventa esse negemus.

Ad haec Prodici praecepta Aristophanem respicere Welckerus rectissime explicavit. Ac primum quidem in Tagenistis hoc legitur: hune hominem aut liber corrupit aut Prodicus aut aliquis quidem ex nugatoribus. In qua comoedia quum Suevernio* auctore docti Calliae amiei perstringantur et aliquot locis mortem vita potiorem esse praedicetur, haud absurdum est putare hanc doctrinam esse, qua Prodicus hominem illum corrupisse dicatur. Nugatorem autem Ari- stophanes eum appellare potuit, qui omnia contemneret, quae aliquo modo ab avitis hominum opinionibus recedere viderentur. Diffcilius intelligitur, quid reliquis duobus locis(Nub. 360 Av. 690.) Aristophanes indicaverit. Illo loco Socrates a choro nubium his verbis salutatur: salve, subtilissimarum nugarum sacerdos; die nobis, quid velis; neque enim alium audiamus eorum, qui nunc sunt meteorosophistae, praeter Prodieum; hune propter sapientiam et pruden- tiam, te vero quod superbe ingrederis ete. His verbis unus ex scholiastis addit: Prodieum fuisse sophistam meteorologum. Sed hoe scholiastarum more ex hoe ipso loco depromptum esse neminem fugiet; neque convenire hanc explicationem inde apparet, quod Socrates quoque illis meteorosophistis adscribitur, qui nunquam astronomica tractavit. Utrum serio Prodicus laudetur an irrideataur, jam a scholiastis dubitatur, qunm alter vexari eum putet, quod ipse se de sapien-

68. cfr. Welcker p. 513. Ritter. Geſchichte der Philoſ. J. 551. 69. II. 17, 446. 24, 525. Odyss. 18, 129, 174 177. Hesiod. opp. 101. 70. de avibus p. 42.