15
tibus inde a verbis: α roluriuννεοςα τπν non jam Prodiceum est. Tum Socrates argumentorum ordine repente interrupto pergit: se aliquando a Prodico hoe quoque audisse, mor- tem neque ad vivos neque ad mortuos pertinere, quum illi quidem mortui non sint, mortui autem omnino nihil sint; quod argumentum illo loco ineptissime positum ad initium dialogi transferendum erat, ubi idem jam dictum est ante verba raνυισανταωνmιαοmν Axiochus has nugas esse respondet et repetit, quod semel jam confessus erat, jactura omnium vitae bonorum se affligi. Prorsus inepte hoc loco atque iisdem etiam verbis quibus supra incipiens Socrates iterum hunc metum vanum esse repetit, quum in morte nulla sit conscientia, quibus verbis subnectit: praeterquam quod multa et pulchra argumenta animi immortalitatem comprobant. Facile intel- ligimus auctoris interfuisse, ut argumenta, quae sequuntur, prioribus adderet, neque euin hoc alio modo facere scivisse, quam tam rudi transitione. Quamquam igitur, quae sequantur, Prodiei verba esse non diserte affirmatur, tamen ex omni verborum nexu, quumque ad id loci omnis argumentatio illius tantum sententiis effecta sit, cetera quoque eidem jure tribui apparet.*⁷ Im- mortalem autem animum esse ex miris ejus operibus efficitur, quae perfici non potuerint, nisi divinum quiddam ei innatum sit. Tum Axiochus quidem nomine appeliatur, tamen autem ea quoque, quae sequuntur, et dictione et nexu rerum Prodici verba esse apparet usque ad 1„ν dA⁴₰νυέααν Axiochus jam opinionem se prorsus mutasse confitetur et tantum abesse, ut mortem metnat, ut maxime exoptet, his verbis mirabilibus usus: ut ego quoque rhetores imitans excelsi aliquid dicam: αl—πμ⁴ἀςλαἀ ⁴εηιειιο⁴οmνσ τα ⁴εε⁴νιι⁶ν ἀ⁶ιον να ⁶έαον ϑςι⁴ον, in quibus et ipsis Prodici imitationem inesse putaverim; certe quidem referuntur ad id, quod initio dictum erat:*ςᷣ εέννοοέ̈μέ σι‿ειιεα νκχαα νοσsiαs. Quamquam igitur, quod auctor sibi proposuerat, effectum esse videtur, tamen ultra progreditur et Socratem fabulam narrantem facit, quam a Gobrya mago andiverit, qua vitam in Orco quoque beatam fore demonstretur. Axiochus iterum se mortem exoptare confitetur, quum haec oratio non minus quam prior de coelestibus rebus se commoverit. Hanc conclusionem ineptissimam nec nisi pravam earum fabularum imitationem esse, quas Plato sub finem Phaedonis et Gorgiae tradat, facere non possum, quin cum Hermanno contra Weickerum, qui ejus pulchritudinem laudat, contendam: certe hoc quidem constat e Prodico petitam esse non posse. Quae omhia si brevi conspectu componimus, quod Prodicei scripti argumentum fuerit, satis aperte judicare licet. Tribus enim partibus factis primum, si ex vulgi opinione morte omnia deleantur, causam non esse demonstrat, cur metuatur; atqui hominem ex orpore et animo constare, quorum corpus tantum interire, animum esse immorta- lem, quod ex miris ejus operibus appareat; denique si immortalis sit, morte transitum fieri ex deteriore in meliorem statum miseriis humanae vitae enumeratis comprobatur, postremo beata vita et coelestis animarum saltatio describitur. Quod Brandisius huic argumentationi opprobrio facit primae partis argumentum sophisticum esse dicens concedere non possum; necessarium est ad stultitiam eorum refellendum, qui cum conscientiam post mortem esse negentt, tamen eam metuant. Si Prodicus nihil aliud ad metum mortis tollendum afferre scivisset, vituperandus
fortasse esset, sed utebatur eo tantum, ut alteram et tertiam argumentationis partem praepararet,
67. Negat hoc, sed nulla causa allata, Zellerus p. 778.


