1 14
nihil ad rem nostram explicandam afferunt. Utrum fabula ipsius Prodici inventum an prio- rum imitatio sit, quaerere omitto, quamquam nulla causa est, cur inventionis meritum ab eo abjudicemus; Herculem autem ejusmodi fabulae aptissimum fuisse facile apparet, quum nemo heroum, sicut ille, vitae laboriose actae postremo praemium virtutis contingere rebus gestis demonstraverit.
Alteram longiorem Prodici disputationem legimus in Axiocho Pseudo-platonico. Cui dia- logo quid pretii statuendum sit, virorum doctorum sententiae mirum quantum discrepant. OQuum Boeckhius t eum magni faciat et Welckerus(p. 500) meritum quidem inventionis mediocre esse judicet, ceterum nihil vituperet, Hermannus eum ineptissimi scioli putidissimam imitationem appellat, quam sententiam ita fere confirmatés: perversam esse Platonis imitationem in initio et fine dialogi; ineptum esse, quod sermo juxta lectum moribundi ſiat, qua re argumentationis vim debilitari necesse sit; seriem argumentorum esse confusam atque transitiones tam violentas, ut transponenda esse aliqua putare liceat. Hoc judicium verissimum est atque paullo post confirmabitur; hic illud unum commemoro, de quo jam supra dictum est, quam inepte auctor fecerit, qui Platonis cavillationem de pretio, quod Prodico pro scholis solvi soleret, rustice depravatam et Epicharmeum illud, quod vilissimae avaritiae notam inureret, ei disputationi inseruerit, quae illius sapientia prope tota nitatur. Sed quantulumcunque pretii isti dialogo statuimus vel propter ipsam ejus vilitatem hoc quidem constat de veritate eorum, quae a Prodico exposita in eo afferantur, non esse dubitandum ideoque eum Welckero auctore monumentum esse pretiosissimum. Sed primum quaerendum est, quid a Prodico profectum, quid ab auctore dialogi additum esse putemus. Quae p. 366 b. leguntur: zal raæıνα ⁴ε α A⁴ꝓν¶¶ Ilοονυκν gνι ταον σοσσοσ mQ»ννmναũνα manifesto demonstrant Jam iis, quae praecedant, Prodici opiniones contineri ³so et potissimum quidem crediderim ab his fere verbis rννια 10υαάoν ν τν εiꝙmνσ⁶˙ νs . ¹. 1. Prodici argumentationem incipere usque ad dœze ro ν‿ιαμέμνια̈ο. Quibus verbis prope nullo alio interjecto adnecti potest(p. 366 d. 7 uεοο νς παιuας ο μινν⁴ιμιαιν) descriptio miseriarum, quae vitam humanam per omnes aetates comitentur. Deinde ipsos deos vitam hominum miseram judicare demonstratur, quum iis, quos beatissimos reddere velint, maturam mortem mittant, velut Agamedi et Trophonio et filiis Argivae illius sacerdotis. Adduntur sen- tentiae poetarum, Homeri et Euripidis, ubi narrantis persona cum Prodico commutari videtur, quum haec verba: 1i ααι ꝓσς◻⁵εμμεμιαι ‿‿ τανσιισαι 1* τοιει ττμιμ τπmν oυπτσmν⁵αν πκάκισυ a Prodico dici non potuerint. Sed pergit Prodicus inde a verbis: r0m εα ⁴ςι õτα 1. 4. quibus, quam misera sit hominum vita, variis eorum studiis et occupationibus demonstratur. Ne hic quidem liquet, ubi Prodicus loqui desinat, Socrates ipse incipiat. Quod quum sine dubio fiat
a verbis: rε. τοι σνει˙‿ εᷣtꝝe roAuαςν fortasse totum illud de viris rem publicam administran-
63. cf. Welcker p. 474 sedd.
64. de Simon. Socrat. p. VI. inter Spurios istius farinaec dialogos facile principem appellat. qui plura prorsus divina et Platone haudquaquam indigna contineat.
65. de S. m. p. 40. S. u. G. pag. 417 p. 583.
66. cfr. Geel. hist. crit. soph. p. 136. 143.


