13
mus, opinor, quin honestum et omni turpitudini infensum auctoris animum collaudemus, nec vitio ei dabimus, quod virtutis commendationem non ex ipsius natura et notione, sed ex felici- tate eam consequente repetivit; 5s verum illud summo jure contendemus nihil omnino novi inesse, nihil quod philosophicam argumentationem sapiat, sed totam illam orationem nihil nisi eloquentem ampliſicationem et quasi commentationem eorum Hesiodi versuum esse, quos paullo ante Xeno- phon ipse citavit, neque aliam laudem Prodicum meruisse, nisi quod ea, quae a pobtis jam saepius commendaia omnes boni naturali quodam sensu comprobabant, quaeque ipse ex insita popularium suorum castitate morum ⁵ perceperat, dictione pulchra et ad animos commovendos aptissima exposuerit.
Etiam de nomine illius scripti dicendum est. Xenophon id uyygæuι eoε oαdsous appellat; Philostratus 40 τααι ι M2oæ²mous oeεασες, Plato 5e laudem Herculis Prodicum scripsisse dicit; Suidas autem librum ferri dicit, cui Qor inscriptum sit. 5s OQuin hie verus titulus fuerit, nihil est quod dubitemus; quid autem nomen illud sibi velit, magnopere inter viros doctos ambigitur. Hemsterhusius se ejus significationem divinare non posse fatetur; Cubaeus Prodicum vitae humanae aetates descripsisse et cuique earum Herculis exemplar adhibuisse putavit; Geelius 5“ dissertationem de natura et anni tempestatibus fuisse suspicatur, cui inserta esset illa fabula; Böttigerus Co mimum quendam fuisse tres partes continentem: Herculis elee- tionem, vitam ejus laboriosam virtute duce actam, denique apotheosim: Horas autem, quarum nominibus singulae partes, sicut Musarum nominibus Herodoti libri, appellatae sint, aut sicut in vero dramate chorum aut cujusque partis prologum egisse. Rankius ³* titulum ad pulchri- tudinem refert, qua Turpitudo se exornaverit. Cougnius Cubaei opinionem sequitur, quam tueri studet fragmento Hippocratis apud Philonem allato, ²* ubi vita humana in septem aetates(⁶ς) dividitur. Huic’sententiae, quae plurali numero confirmari videtur, libenter accederemus, si cete- rarum ejus libri partium ullum vestigium appareret. Sed quum ubique ejus tantum partis mentio ſiat, quae apud Xenophontem exstat, ad quam solam etiam omnes posteriorum imitationes per- tinent, haec operis summam effecisse videtur, nisi forte, quod prorsus abnuere nolim, librum ipsum temporum iniquitate mature perditum et solam illam partem a Nenophonte servatam esse putandum est. Monstruosas Rankii et Böttigeri opiniones non opus est refellere. Itaque veri simillima est Welckeri opinio: 6οας significare adolescentiam et plenius libro Qoοαα οαeνeεᷣον⁵ inscriptum fuisse. Comoediae Cratini et Aristophanis, quae eodem nomine inscriptae erant,
55. Welckerus p. 532 hoc ei cum omnibus Graccis philosophis commune fuisse demonstrat.
56. De hac avita Ccorum honestate vide Platon. legg. 1. p. 638 a. Prot. p. 341 e. Heraclid. polit- Athen. 13 p. 610 d. Plutarch. de mul. virt. v. Ken p. 277 cf. Welcker p. 411.
57. Symp. p. 177 h.
58. Suid. v. LQ9½ et f100 αο⁸. Eudocia p. 365.
59. Historia critica sophistarum.
60. Hercules in bivio e Prodici fabula et monumentis priscae artis illustratus 1829 p. 18— 24, 40.
61. de Aristophanis vita p. 260.
62. de mundi opificio.


