12
quidem, sed commodissime depingit. Prodicum autem ipsum arti synonymicae a se inventae tantum tribuisse, ut non unam ex multis rebus utilibus haberet, sed ipsum omnis eruditionis fundamentum esse duceret, ex Euthydemo p. 277 e. efficitur, ubi Prodicus ante omnia rectam voca- bulorum rationem discendam esse dicit, quibus verbis Plato ironice addit hoc initium esse sacrorum sophisticorum. Immodico igitur huic pretio, quod scientiae suae Prodicus constituebat, adversari voluit Plato, qui ad id, quod ipse philosophia expetendum esse censebat, ejusmodi scientiam minimi pretii esse intelligebat. Ita tantum intelligitur, car tam multis locis eum irrideat et in hoc quoque dialogo talem repraesentet, ut jocum ejus multum a petulantia abesse Welckero affirmanti assentiri non possim- Nam prima statim Prodici oratio ita comparata est, ut imi- tatio veritatis modum excedat. Profecto nemo, etiamsi sapientiae suae ostentandae cupidissimus sit, ita loqui potest, nec si Platonem non vulgarem sermonis rationem, sed ipsam illam de verbo- rum significatione scholam imitatum esse(de qua re infra dicendum erit) cum Welckero statuimus, ludibrium mitigatur. Ceterum Prodicum vulgari quoque sermoni saepe synonymica moleste inseruisse ex Socratis verbis colligere licet, qui(Protag. 341. a.) se semper vituperari, quum verbo dεtνοg non recte utatur et(Charm. 163 d.) se innumerabilia de vocabulorum discrimi- nibus audisse fatetur, quamquam scholam illam non audiverat. Nec benignius tractatur ceteris illius dialogi locis; quum enim(p. 339 e.) Socrates Simonidi, civi suo, eum auxilio venire jubet, ipse hoc ideo se fecisse dicit, ut otium sibi èsset ad considerandum, quomodo poëtae sententia explicanda esset, unde apparet, quam contemptim de illius scientia judicet. Pessime autem cum eo agitur(p. 341 b.), quum a Socrate inducitur, ut Iædsrτdsς idem valere declaret ac ααε, quam explicationem quum Protagoras rejiciat, Socratis ipse per jocum factam esse confitetur. Minime credi potest Prodicum revera tam ridiculam explicationem admisisse, quae quid ad disputationis progressum valeat, prorsus non intelligitur; quamobrem censeo Platonem, ut demonstraret quam facile Prodicus nimia synonymicae scientiae cupiditate vel ad ineptias ad- duci posset, ne injustam quidem cavillationem fugisse. Praeterea sub finem dialogi duobus locis(pP. 358 a. e.) Socrates Prodici discrimina verborum serio deprecatur. Uno tantum loco (Lachet. 186 b.), ubi Prodicus optime sophistarum notiones fortitudinis et audaciae discernere dicitur, ironia Plato non usus esse videtur. Ex his omnibus igitur aperte efficitur Platonem eum ob synonymicam doctrinam ut inutilem ad philosophicae veritatis indagationem saepe quidem et acerbe perstrinxisse, nusquam autem propter ea, quae de virtute doceret, insectatum esse.
Quae qualia fuerint ex fragmentis, quae nobis tradita sunt, perspicue intelligitur. Xe- nophon enim in Memorabilibus(II. 1. 21), ut notum est, magnam partem exhibet ejus orationis, quam Gυννυαυμά τ πνααι ον Hoοαleoνe appellat ö/τεέ ³ α☚ ππαεiτοιτ&rrideiæνννα in qua Turpitudo et Virtus externo habitu suam utraque naturam manifestantes introducuntur, quae Herculem adolescentem ad suam vitae rationem perducere tentant: illa illecebras vitae otiosae et voluptatibus deditae depingens, haec virtutis viam initio quidem asperam et multis laboribus obsitam esse non dissimulans, tum vero solam ad veram et stabilem ſelicitatem, ad gloriam et auctoritatem apud omnes homines, ad amorem deorum perducere, quum homines Turpitudinem secuti miserrima senectute et turpi oblivione post mortem prioris vitae vitiosae poenam solvant. Hanc igitur illius orationis summam contemplantes facere quidem non poteri-


