11
tiam a discipulis prope super capita efferri: quanto magis futurum fuisse, ut Homerus, si ad virtutem perducere posset, honoraretur. Omnem hujus argumentationis a minore ad majus procedentis vim constare quis est quin videat, si ad quamlibet doctrinam, quam sophistae se tradituros professi sint, velut ad Prodici de verborum significatione aut Gorgiae dicendi prae- cepta respiciatur, nec opus esse, ut moralem illius doctrinam perstringi statuamus.— Multo majoris momenti sunt partes, quas in Protagora Prodicus agit, in quem dialogum quid spec- tans eum Plato induxerit, nunc est videndum. Quamyvis autem diversae sint virorum doctorum sententiae de ratione et consilio ejus dialogi, 5 hoc quidem constare videtur duas res Platonem egisse, potissimum quidem, ut doctrinam, quam sophistae de virtute proponebant, aggrederetur, tum vero ut omnem illorum docendi viam et rationem refelleret. Protagoram igitur, natu ma- ximum et clarissimum eorum qui tum adsunt sophistarum, primas partes agere atque in eum maxime vim impetus dirigi consentaneum est; tamen autem exspectes neque hoc a legibus artis, quae summam dialogi ad unam personam dirigi jubent, abhorreat, si Prodicus quoque propter ea, quae de virtute doceret, impugnandus fuerit, hoc aliqua ratione apertius significari. Parcere quidem Prodico, ut Socratis amico, Platonem voluisse, quum tamen alioquin non admodum bene- vole eo usum esse in hoc dialogo videamus, non est verisimile. Sane Welckerus 5² Prodicum has tantum partes sustinere putat, ut Simonidis quasi socius et adjutor eandem quam ille cladem propter moralia sua praecepta accipiat. Sed qui tandem hoc fieri potuit, quum non Simonidis de virtute praecepta, sed Protagorae ars interpretandi impugnetur atque id maxime Socrates illo loco agere videatur, ut hujus rationem, qui poëtarum sententiis velut philosophicis argumentis uti instituerat, vanam et inutilem esse demonstret. Ceterum quod Prodici sapientiam jam a Si- monide incipere vel etiam vetustiorem esse Socrates dicit,* quibus verbis Welckerus moralem quoque ejus doctrinam tangi vult, pro loci contextu ad nihil aliud pertinere potest, nisi ad synonymicam ejus sapientiam, quam jam apud Simonidem reperiri Socrates jocatur, itaque Pro- tagorae verba cavillatur, qui paullo ante sophisticae artis originem ex antiquissimis temporibus repetendam affirmaverat. Nec magis Hermanni 5“¹ opinionem sequi possum, qui Platonem Prodici vanitatem perstrinxisse statuit, utpote qui se jactare et suam ubique opinionem inculcare studeat. Immo, id quod jam supra memoravi, modesto et sedato animo eum inter ceteros eminentem facit, nunquam nisi interrogatum se sermoni, qui inter Protagoram et Socratem transigitur, inse- rentem, quum contra Hippias injussus, quid de Simonidis carmine sentiat, exponere cupiat, nisi ab Alcibiade impediretur. His omnibus consideratis relinquitur, ut Prodicum ob ipsam illam synonymicam doctrinam dialogo insertum esse arbitremur nec tamen ia, ut Schleiermachero auctore Socratem lepidum cum eo bellum secundarium gerere putemus, sed quod Plato hunc quasi nucleum omnium ejus studiorum et maxime ejus proprium esse putaverit, sicut Hippiam quoque sententia, quae maxime ejus propria erat, de natura et lege sibi oppositis allata breviter
51. cfr. Hermann S. u. G. p. 619. Sauppe in editione Protagorae p. XXII. 52. p. 432.
53. Protagoras 340 e. Welcker p. 434.
54. G. u. S. p. 460.


