Aufsatz 
De Prodico Ceo / von C. Diemer
Einzelbild herunterladen

10

nomine appellasse dicitur, cui additur hominis mutationes, quod ad vocabulorum usum attineat, satis notas esse ex Platone. Haec igitur non sufficere, ut vel summatim, de quibus rebus in illo libro disputatum sit, suspicemur, non opus est demonstrare atqne temere suae imaginationi indulget Cougnius, qui vel singulas ejus libri particulas enumerat. Ne hoc quidem constet, utrum unum an duo scripta fuerint; fortasse enim Galenus priore loco titulum minus accurate citavit, fortasse alterum pars erat alterius. Quod Welckerus suspicatur eum in tota disputatione a verborum usu profectum et eodem regressum esse equidem credere non possum, immo veri simile est, Prodicum pro ea, quam ex Platonis Protagora novimus, consuetudine vulgarem vocis&Aeνuμα usum, quem falsum esse duceret, obiter perstrinxisse. Sed utcunque ea sunt, quum tantum sit aliorum scriptorum silentium de illo libro, haud magni momenti eum fuisse pataverim. De Aristophanis locis quibusdam, ex quibus physica et astronomica Prodicum tractasse nonnulli effici putaverunt, infra dicetur.

Transeamus nunc ad ethicam ejus doctrinam. Prodicum sicut ceteros sophistas se vireutem docere professum esse et ad hanc ejus ethicam doctrinam a Platone in nonnullis dialogis respici Welckerus Buttmanno praeeunte primum ex Menone effici vult. Videamus igitur, num tale quid ex illo dialogo effici necesse sit. Primum ibi, si virtus scientia sit, et discipulos et praeceptores ejus esse debere constituitur. Tum Sogrates sophistas virtutis praeceptorss esse suspicatur. Meno autem de Gorgia, suo magistro, id negat, qui nunquam tale quid promittat, immo, qui id faciant, irrideat nec quidquam nisi dicendi facultatem se traditurum esse profiteatur. Deinde postquam ne bonos quidem cives, quos paullo ante Anytus veros virtutis magistros esse contenderat, pro iis haberi posse demonstratum est, Socrates inde efficit virtutem doceri non posse videri. Cui opinioni accedens Meno se mirari dicit, quo tandem modo fieri possit, ut omnino boni viri existant. Tum Socrates: mali(6ρν π igitur homines nos esse videmur et te Gorgias, me Prodicus non satis erudisse. Sine dubio Socratis responsum ad id ipsum, quod quasi desperans Meno dixerat, referendum est, ut se ipsum illudens dieat: Mali nos homines esse videmur, quoniam nemo nos virtutem docuit et utriusque nostrum praeceptores id, quod gravissi- mum et maxime necessarium in institutione erat, neglexerunt. Quum autem Gorgias, ut Meno dixerat, se virtutem docere negavisset, idem ad Prodicum pertinere debet, ita certe, ut non sicut Protagoras aliique, se virtutis doctorem diserte professus sit. Hermannus 5 quoque illa verba per jocum dicta esse arbitratur, quibus Socrates Menonem, cui Gorgianae disciplinae defectum exprobret, similis fortunae simulatione quasi consoletur. Inepte igitur facit Cougnius, qui ex Menone effici putat, ut Prodicus librum reον αἀο̈εππε scripserit, quin etiam Prodicum non plures sed unam virtutem esse duxisse et nonnulla ex ejus doctrina in illum dialogum manasse, affir- mat. Ne alter quidem locus(de rep. x. 600 c.) postulat, ut ibi ad ea, quae de virtute praeceperit Prodicus, respici putemus. Nam ut poëtas, imprimis Homerum, virtutem vividis quidem coloribus depingere nec vero docere posse demonstretur, argumentatio ibi sic fere pro- cedit: Protagoram, Prodicum aliosque multos aequalibus suis persuadere posse, eos domo aut civitati administrandae pares non esse, nisi se eruditioni suae praeficiant, atque ob hanc sapien-

50. d. S. m. p. 50.