20
Platonem in Convivio oratione Pausaniae Prodici dictionem imitatum esse statuerunt. Ac Pau- sanias quidem in Protagora inter Prodici auditores est, et quod omnia bona esse dicit, quae bene, mala quae male agantur, quodammodo cum illius sententia de divitiis congruit; sed diec- tionis similitudo frustra quaeritur.
Compositis igitur omnibus, quae ad quaestionem propositam pertinere videntur(nam alia, quae nullius momenti sunt, consulto omisi) hoe de Prodico judicium ferendum erit: virum fuisse morum probitate incorrupta, virtutis disertum laudatorem, quam non philosophiae ratione investigabat, sed ea, quae clarorum poëtarum dictis et optimi cujusque opinionibus probabantur, secutus oratione florida et ad animos commovendos apta commendabat, artis synonymicae, quam- quam non ab omni parte probari potest, inventorem minime contemnendum. Itaque neque Zelleri neque Welckeri opinioni prorsus assentiens Prodico singularem quendam locum inter insignes illius aetatis viros tribuendum arbitror. Multum abest, ut in eodem ordine quo ceteros sophistas eum collocare possimus. Quamquam enim principes illos sophistarum Protago- ram, Gorgiam, Hippiam non dedita opera id egisse concedendum est, ut omnem honestatem tollerent et pravissimi cujusque arbitrium virtutis praeceptis substituerent, tamen omnes ab iis doctrinae principiis profecti sunt, quae ad eversionem eorum, quae populari fide stabilita erant, perducere necesse esset. Prodicus autem nihil docuit, quod antiquos mores subverteret. Quae quum ita sint, tamen ne Socratis quidem adeo similis est, ut antecessorem ejus appellare possi- mus. Quamquam enim multa eorum, quae docebat, Socraticis ita placuerunt, ut in scripta sua transferrent, tamen illud, quod maxime Socratis proprium erat, indefessum studium veritatem ex ipsa rerum notione dialectico acumine eruendi a Prodico alienissimum erat. Quod Socrates (Theaet. 151 b.) ipse multos discipulos se Prodico tradidisse refert, dissimilitudinem potius quam similitudinem inter eos fuisse arguit: nam eos tantum discipulos illi tradebat, quos gravidos (rxuuorαĩ) non invenisset; i. e. quos ad summa quaeque in philosophia pervenire non posse arbitraretur. Magistrum vero Socratis, quem titulum Cougnius in eum confert, non fuisse et ex omnibus, quae attulimus, apparet et Hermannus(de. S. m. p. 49— 52) uberrime exposuit. Omnino Callimachus haud procul a vero abfuisse videtur, qui Prodicum rhetoribus potius quam philosophis adscripserit(Schol. ad Arist. Av. 693); et in hunc quoque transferri potest, quod de Alcidamante Cicero dixit(Tusc. I. 48): Cui rationes ede, quae exquisitius a philosophis colliguntur, defuerunt, ubertas orationis non defuit. Similiter Prodicum de scientia sua judicasse apparet, si de ipso dictum putare licet, quod a Platone(Euthy d. 305 e.) traditur: hi sunt, quos Prodicus in confinio viri philosophi et politici esse dicit. Sed hoc neque probari neque negari posse existimo. ²* Quanta laude floruerit, inde intelligitur, quod clarissimi illius aetatis viri ejus discipuli nominantur: Theramenes, Isocrates, Critias, alii, de quibus conferendi sunt (Weleker p. 458. Zeller p. 740). Imprimis autem Thucydidem accuratum verborum usum ab eo accepisse tradit Marcellinus Vit. Thuc. p. VIII. Dindorf, cujus rei vestigia quum diligen- tissime conquisiverit Spengelius Nvν. 1*. ½ ν. p. 46— 59 hic mentionem fecisse sufficiat.
82. cfr. Welcker p. 409 et contra eum Hermann. S. u. G. p. 312.
—-=——


