8
neque eum aliud quidquam commisisse, quam omnes sophistas, ut pretium pro scholis postularet. Quod ipsum per se vituperandum et a philosophiae dignitate alienum et Socratem et Platonem arbitratos esse ex scriptis Platonis apparet. Sed quamvis hujus liberalem et nobilem animum, illius paene divinam abstinentiam atque omnino augustam illam, quam de sapientiae dignitate animo uterque concepit, notionem admiremur, tamen injuste cum illis viris, opinor, ageremus, si, quod non eandem notionem secuti sunt, morum pravitatis signum haberemus. Multa sunt, quibus excusentur. primum enim quum conditio litterarum tum ita immutata esset, ut non jam de natura rerum quaereretur, sed omnes se potius ad hominum mores eontem- plandos converterent, et, quo modo civitates bene regerentur, summo studio expetendum vide- retur, atque ea, quae antea una et indivisa fuerat, doctrina in plura genera se discindere coepisset, quorum cognitio omnibus, qui in republica administranda exellere vellent, necessaria videretur, sponte factum est, ut qui illud adipisei vellent pecuniam insumere parati essent itaque discipulorum studium potius quam doctorum avaritia in causa erat, cur pretium pro scholis constitueretur. Atque doctorum quoque conditio alia facta erat, qui quum non ut antea, quod sibi a rebus domesticis aut civilibus gerendis otii superesset, in philosophiae studio collocarent, sed ceteris omissis hoc unum per totam vitam agerent, praeterea nulla certa sede constituta multas plerumque urbes peragrarent, vitae sustentandae causa pecuniam a discipulis exigere cogebantur, id quod ab aliis artificibus et artinm doctoribus jam diu factum his opprobrio non fuerat. De hac autem re quum Welekerus diligentissime et plurimis exemplis allatis(p. 412 428) disseruerit, non est, quod ultra commoremur. Ceterum quod alii de ingentibus sophi- starum opibus tradiderunt, valde infirmatur Isocratis ¹⁵ verbis, qui neminem sophistarum magnam pecuniam collegisse asseverat. Atque praesertim, quod Prodicum Socrates(Hipp. maj. 282 c.) mirum quantum pecuniae collegisse dicit, nihil demonstrat, quum Graeci verbo œ=νναᷣe⁵ς liberalissime utantur, et totus ille locus cavillationis vestigia prae se ferat, qua Hippiae jactantia incitetur. Quodsi Welckerus in Protagora Prodicum cum Tantalo ita quoque comparari vult, ut ad divitias ejus respiciatur, hujus rei idonea causa mihi esse non videtur. Omnino autem comparationem illo loco ita, ut Welckerus vult, vel ad minimas res pertinere concedere non possum. Protagoram enim Sisypho, Hippiam Herculi, totam Calliae divitis domum Orco, sophistas um- bris comparari putat, nomina quidem clara, sed specie potius quam re. Sed omnis vis ironicae comparationis in eo inesse debet, ut audientis animo similitudo extemplo, ne minimo quidem cogitationis labore adhibito, occurrat, quod hoc loco fieri posse nego. Primus enim Protagoras inducitur Homeri mentione non facta; tum sequitur: 10ν ϑ⁸ uεν εtοεκννσα, σ νμυοο⁸, Trrlαeν τινłM△˙:εωτο, denique Kal εν ϑ) κάď Taνιααν νε εlεεαε³dον. Etsi igitur statuendum sit quemvis Graecum, quum illa audiret, versuum clausulas explere potuisse, quin etiam Odysseam tam bene memoria tenuisse, ut, quo ordine illi heroes in Orco Ulyssi occurrerent, sciret, hac ipsa re vim comparationis imminui necesse erat, quum apud Homerum Tantalus primus nominetur, Sisyphus, Hercules sequantur. Multo commodius et ad joci festivitatem aptius sic explicatur.
45. ISocr. N. Gvν⁶. 155. 54 1ε ν 050i uε‿οασεειααα τα ν*απαά‿αοωυμενέι-οσ oldla orμα υ³‿eαe⁵ενοs, 2.2⁴ιν ε uμν εέν ϑιεεε, bi d ε&eν πααἀσ uετ⁵σαεοιινι⁶ιν εο
væα‚ν ννες.


