7
ad hanc venationem paratis fabulatur, ex Platonis Sophista petivit et, quae ibi ad vilissimum genus sophistarum Protagoram ejusque aequales aetate subsequentium pertinent, ineptissime ad Prodicum transtulit. ℳo Quamobrem causam quoque, quam addit, Prodicum avarum fuisse ab ipso inventam jure putemus. Nec majore fide dignus est imitator Platonis in Axiocho.** Socrates apud Platonem, si eam Prodici scholam, quae 50 drachmis constet, jam audivisset, se de recta vocabulorum ratione judicaturum esse dicit; nunc autem eam tantum, quae una drachma constet, audivisse. Ex his verbis duo tantum scholarum genera fuisse colligendum est, quae inter se opposita lepidissimum jocum efficiunt. Sed ineptus imitator, quum facetior Platone esse vellet, tria scholarum genera finxit, quorum pretia ridicule variata, ita tamen, ut illud ipsum, cujus Plato mentionem facit, omissum sit, manifestum mendacii argumentum sunt. Quod quum constet, dubitare non possumus, quin ea quoque, quae sequantur, omni fide careant. Plato quidem quum saepe de pretio, quod sophistis pro scholis solvendum sit, et de magna pecunia, quam sibi paraverint, loquatur, se rationem illorum improbare et philosophiae dignitati consen- taneum ducere, ut gratis doceatur, non dissimulat, sed hoc semper facit lepide et urbane; at imitator Platonis urbanitatem in rusticitatem convertens facere non potest, quin addat: nam gratis ille neminem docet, sed semper Epicharmeo illo uti solet: manus manum lavat. Quod quam inepte inventum sit, quantopere ab honestis Prodici moribus abhorrens, non est, quod demonstremus.*½ Plato, qui non semel philosophica Prodici studia cavillatur, nihil omnino affert, unde mores illius eum improbasse conjicere liceat, quum tamen Hippiam acerbe perstrin- xerit, quem de quaestu suo ridicule se jactantem facit in Hippia majore. 4 Maximi autem momenti est, quod Aristophanes, qui tribus locis Prodicum commemorat, et sordidum et avarum animum si in eo fuisset, corripere profecto non omisisset, nihil ejusmodi significat. Ex his omnibus apparet, quae de singulari Prodici avaritia tradantur, calumniarum nota afficienda esse,
40. Welckerus ex Platone aliud scriptum conflatum esse suspicatur, in quo venatio illa novis colori- bus exornata et celeberrimi sophistae exempli causa appositi sint: ex hoc demum libro calumniam in Phi- lostrati librum transiisse. Sed hac suspicione non opus esse eenseo.
41. p. 366. c. xꝭ τπαάνα d d Asνο Hoοοdixov soν τν Gορσσν Gν ⁷πνμαάαιν ε μεν ϑιοοοον 8aννυνυκιι dυονν dανανν ds 1⁸εεαοe!ιμοιι το⸗ακα d υμο d τοοσ ουν⅔ευα dε⁴αασφσάσαια ϑς πιααπιις ˙ ⁵έιοοσ sgνν ι †σQηςνντα E-iνααςρ̈μιμιοωνν ³⁸ Isio να̈eν Ʒεᷣοα Ceε dσςα τιι εκαά 2αε ι vel ddονιι ναα 1em⁹σοσςα εᷣ⁴ε εναχα.(sic correxit Ahrens de dial. Dor. p. 456.)
42. Cratyl. 384. b. et Aενοο⁴*να 1dν ⁷ακννχέειυιmOπιακια Tloodixouv sν πενκνινιυηωννπιαεασφα Oν ερτιι εεμενιν e|d dαάmνκι drrdονκνέε πμειαι τοωενο Tsεασα‿⁶ενσιισσα, dς νσπ_hxs Tνoς 0ν⁴εν dν εꝓπναανασε σε α˙εαæ u⁴‿⁴α ⁴dεμυααι τ½ oᷣ£⁷⁶εμαιαάν ITε ⁶ν υιμιιν σmάστητοmN„mté- d 0⁴*να xι σα d 1ν doœxνιααν—
43. Welckerus versum, si Prodicus eo usus sit, ita explicandum censet, ut se contra invidiam Grae- corum propriam tutatus sit. Cougnius de opera, quam invicem sibi homines praestare debeant, explicari vult. Sed operae pretium non videtur explicationem ejus rei quaerere, quae manifesti mendacii signa prae se ferat.
44. Ceterum ne hoc quidem masni faciendum sit, quum de probitate illius dialogi dubitetur cf. Zeller. Zeitſchrift für Alterthumswiſſenſch. 1851 S. 256 ff.
32


