6
hoc quoque rhetorum posteriorum commentum putaverim, qui ex captivitate Xenophontis et admiratione, qua Prodici de Hercule orationem eum prosecutum esse inde apparet, quod in Commentarios eam inseruit, lepidam narratiunculam contexuerint. Ne de mortis quidem Prodici tempore certi quidquam affirmari potest, nisi quod supra jam attulimus Socratis eum superstitem fuisse. Suidas ν eum Athenis veneno interfectum tradidit, quod adolescentes corrupisset. Hoc ad ea pertinere putandum est, quae de diis Prodicus docebat. Sed recte Welckerus supplicium de tanto viro ut atheo sumptum fieri non potuisse dicit, quin scriptorum animos adeo adverteret, ut plures ejus mentionem facturi fuissent, quum quae de Anaxagora, Protagora, Diagora atheismi accusatis traduntur plurium scriptorum eorumque aetate priorum fide nitantur. Moris fuisse in insula Ceo non ab uno auctore narratur, ut inope senectute appropinquante cicuta hausta sponte e vita excederent. 3¹ Quod si respicias, hic quoque suspiceris hujus consuetudinis notitiam cum Prodici de diis doctrina male intellecta conjunctam(quem Cicero quoque omnem religionem sustulisse insimulat) ac nescio an Aristophanis maxime verba, qui in Tagenistarum fragmento hominem aliquem a Prodico corruptum esse dicit, 3s fabulae illi de supplicio ortum dedisse. Num Prodicus quoque sponte veneno hausto vitae finem imposuerit, id quod Welckerus fieri potuisse suspicatur, dijudicari non potest. 36 Infirma ejus valetudo et triste de miseriis humanae vitae judicium non sunt aliena, neque ex ea, quam de philosophica ejus doctrina habemus, notitia constitui potest, num ipsi vitae finem facere homini licere crediderit, quamquam illo ipso tempore praeter Socratem etiam alii philosophi, velut Philolaus, 3ο id licere negaverant. Sed utcunque ea sunt, certe Cougnius operam perdidit, qui Suidae narrationem secutus Prodicum morte sua Socratis constantiam aemulantem multis et poëticis verbis exornet.
Haec sunt pauca ea, quae de vita Prodici fide digna nobis tradita sunt. Nunc de morihbus ejus dicendum erit. Philostratus 3s avarum et libidinibus deditum fuisse narrat. Quum autem Philostrati narrationibus nullam fidem tribuendam et quae tradat ex Platone petita et rhetorum more in majus aucta esse jam supra intellexerimus, haec verba ejusmodi suspicio- nem quammaxime movent. Facile enim cognoscimus fontem eorum, quae narret, locos nonnul- los esse Platonis, ³° qui tamen nihil tradit nisi et Prodicum et alios sophistas magnam pecuniam sibi comparasse, de avaritia tacet. Quod autem de investigatione adolescentium et de proxenis
33. 5 ν A9*α ᷣ ννεέιον τπτιαν Gμιιςιεααννεκν ς ασσεμν τðσν meoνεονες. 34. vide Welcker p. 502. 35. Suidas: 1Oισσονννν ενν Tx,ννεαάee bd' T0ν eαρσ 1ν‿ SƷ⁵ναέoν ϑεςα⁴οσεν IIodio τ⁴ν½ οεαν d„ε ε⁸. 36. Zeller p. 741. Zu der Annahme, daß er ſelbſt dieſen Tod gewählt habe, liegt kein Grund vor. 37. Plato Phaedon. 61. d. Böckh. Philolaos S. 177. 38. I. 12. ed. Didot. p. 203. Gνιννννέκ νε ˙ odros od νεται ας αν ννέμν½ννααχι τα⁶ςα ι τιαν . έόν oixαννα ς νακαά τοενοοννα εμπμάισσια αμα̈ννννεαᷣ νι εϑιάď:ςꝙ oνιμανπνινιτι ναάς πμι Sruy œννεκ εαα ⁶ωααε Sdεσνε. 39. Apol. 19. c. atque eadem verba repetita in Theage 127. e.— rep. X. 600. c. Hipp. maj. 282. c.


