Aufsatz 
De Prodico Ceo / von C. Diemer
Einzelbild herunterladen

5

inter auditores incedere fascinantem sicut Orpheum, illos autem voce ejus fascinatos sequi. Atque illud quoque, quod eas tantum urbes nominat, quas Herculis laudibus maxime delectari consentaneum erat atque Lacedaemone magis quam Thebis eum placuisse nimis argute affirmat, suspicionem movet, totam illam narrationem ex Platonis verbis, quae in Apologia et Protagora legimus, conflatam rhetoris commenta pro rebus factis nobis exhibere. Nec plus fidei tribuendum est Luciano, ²* qui in numero eorum, qui post Herodotum recitationibus Olympiacis gloriam adepti sint, Prodicum recenset. Quod parum diligenter traditum esse inde apparet, quod Gor- giae, cujus oratio Olympiaca celeberrima erat, ²5 nulla fit mentio, quamquam rem non factam esse demonstrari non potest. Sed maxime mirum est, quod idem Philostratus ²⁰⁶tradit: Xeno- phontem, Grylli fillium, quum in Boeotia captivus esset, vadem dedisse, ut Prodicum audiret- Quod quo tempore factum esset ut investigarent, multum operae viri docti frustra impenderunt. Letronnius ²⁷ Xenophontem in proelio ad Delium commisso(0l. S9. 1) captum esse suspicatur. Cui opinioni Strabonis narratio repugnaret, qui Xenophontem in illo proelio a Socrate serva- tum et longe ex acie asportatum esse tradit, nisi Plutarchus ²⁰ Alcibiadi hoc contigisse narraret atque omnino Straboni parum fidei esset habendum. Gravius est, quod Welckerus objicit Thu- cydide auctoret in illo proelio captivos non esse factos. Quod si Cougnius ita infirmari posse putat, ut nihil ejusmodi apud Thucydidem reperiri dicat, hoc quidem verum est illum non diserte captivos factos esse negare; at quum illud proelium diligentissime describat, praesertim de contentionibus post pugnam de mortuis tradendis inter Thebanos et Athenienses exortis et de jure gentium, quod illi ab his laesum esse contendebant, multis verbis loquatur, etiam de captivis, si qui facti essent, ei dicendum fuisse manifestum est. Krügerus ³² post Oropum cap- tam(Ol. 92, 1) id factum esse arbitratur, quod Welekerus propterea veri similius esse censet, quod ibi praesidium Atheniensium proditione oppressum sit. Quae omnia quum maxime incerta sint, de rei veritate judicari non potest, quae ipsa per se parum fidei habet, quum Xenophonti jam Athenis Prodici audiendi facultatem non satis superque datam esse credi non possit. Itaque

23. Profag. 315 a. ous Kyeν εέε ενταστινσ τ⁴ιινννττο‿ιέοων 1HSoοωαeνιοας αν ÿHeν dοσmηην O0 us x. ¹. 4.

24. Herod. sive Aét. 3.

25. Aristot. rhet. 3. 14. Paus. 6, 17. 5. Philostr. p. 493 Epist. p. 919. Plutarch. praec. conjug. 6.

206. vita soph. p. 203: f0 0 ,νò o Asiov μάαά¶qoισchoαoꝛ˙⁷ εmOι σωσρα νεκνεεο, ς τα 10 Teu⁴don Serogντα ν Bιονσ§ϑ‿εινιαια dαοοσ dιάαεᷣeνενον ναᷣ νσνι νννα gyyuu,νμqϋdd Gσ⁵ααοs.

27. Biographie universelle vol. 51. p. 511.

28. lib. IX.; Diog. Laert. II. 22.

29. Vita Alcibiad.

30. Omnia ista refelluntur Platonis convivio(220 c. 221 a.) ubi Alcibiades se a Socrate in puna Po- didacensi servatum esse tradit; de pugna ad Delium commissa nihil tale refert, quamquam fortitudinem

a Socrate in illo proelio praestitam magnis laudibus effert. 31. IV. 96. 32. de Xenophontis vita 1822. p. 17.