4
Photii locis male intellectis conflatum sit.“ Quinctilianum ¹s autem ne erroris quidem accusan- dum censeo, quasi ipse Prodicum apud judices dixisse putaverit. Nihil enim dicit, nisi eodem artificio, quo Prodicus suos auditores, si quando dormitarent. excitaverit, etiam in judicibus ad- monendis utendum esse. Quamquam autem haec omnia incerta sunt, tamen non est, quod omnino negemus, quin Prodicus quoque, sicut alii sophistae, ¹*%o ut vir prudens et disertus, inter- dum civium suorum, quorum causae, sicut omnium sociorum, Athenis agebantur, ²⁰0 patronus fuerit.— Alias quoque Graeciae urbes Prodicum peragrasse traditum est, cui rei quantum fidei tribuendum sit, parum constat. Quod enim Socrates apud Platonem ²¹ de Gorgia, Prodico, Hippia dicit: unumquemque horum in quamlibet urbem venientem adolescentibus, quibus, quocumque suorum civium velint gratis uti liceat, persuadere posse, ut illorum coetibus relictis se sequantur pecuniam irrogantes et gratiam insuper habentes: haec verba argumento esse non possunt Prodicum, sicut alios sophistas in multis urbibus fuisse, quum quod de ceteris Socrates judicat, ad Prodicum, etiamsi Athenis tantum fuerit, translatum esse possit. Diserte quidem Philostratus 22 Prodicum orationem, quam de Hercule in bivio composuerat, urbes Graeciae
peragrantem pecunia collecta recitasse et instar Orphei et Thamyridis homines fascinasse, ideoque magnum honorem ei habitum esse Thebis, majorem etiam Lacedaemone. Certe si verum est Prodicum in multis urbibus fuisse, nec negotia publica sicut Athenas eum illuc adduxerunt, nec aliis philosophicis disputationibus velut de significatione verborum habitis Thebis aut Lacedae- mone sibi plausum iri sperare poterat, sed sola illa de Hercule oratio erat, quae ibi probaretur. Eatenus illa Philostrati narratio nihil habet, quod a veri similitudine abhorreat nec a moribus Prodici alienum esset, quem a Gorgiae et Hippiae vanitate multum abfuisse consta t, quod ora- tionem, quam ad adolescentium mores formandos et emendandos utilissimam esse putaret, quam latissime propagare cuperet. Quae quum ita sint, tamen multum abest, ut fidem Philostrato sine haesitatione habere possimus. Nam in grandibus illis verbis: instar Orphei et Thamyridis prodicum omnes fascinasse, manifesta inest Platonis imitatio, qui Protagoram ²⁸¹ ludens dicit
17. Suidas v. roο⁴ονν σιαασνσννν ερ †σέειωπ eKα Jixνννν. Photius p. 451. 7r196 G1XνꝗSdixννν
ry SIi Gileν ταάď‿ dιnπϋ deοαεοςα ννςᷣ Keνναυν οeντ Syd Fdo, sl 1ε⁴ σ mεᷣιάπ⁷²bάĩ¶ ⁵νϑει⁴ dsοαι dodνα—τρ⁶ιοωνεειννντιιυμ †σέειMά ꝙσσσν ενε.
18. Quinct. 4. 1. 73. Nam judices et in narratione nonnunquam et in argumentis, ut attendant et ut faveant rogamus: quo Prodicus velut dormitantes eos excitari putabat. Hoc depromptum ex Aristot. rhet. 3. 14. 9 xoũro d' ⁸&σπσν σσOερ ε†σ⁵ IIO ισο, ôrs ννασνσα˙ςοιενε eοτασα, ασειμαα‿εευνιs TTsνπννꝙνονντιιη˙εμο α οs, de quo loco infra dicetur.
19. Plato Hipp. maj. pr.
20. Athen. 9. p. 407. e. Böckh. Staatshaush. der Athener I. 433.
21. cf. n. 10.
22. 2*μ☚μι☚οοωσ εꝓπαdενεσινν εντετυεετο IIoο⁴ιυνοα ττεοαισιιν τα σσσ⁷ ταά εᷣdνωων ασνd 1ν Ood&εςα α—Sνμνοον τοmττον, s ols uεᷣy⁴ναων—Gεεν—εμιντο τα νεμαακς πιέιιν ε
Tra asdανανiots.


