3
videmus, dubitare nos vetat, num illis verbis prope ad veritatem accesserit. Itaque quum Pro- tagoram, qui septuagenarius mortuus est, teste Platone,(Menon. 91. c.) fere anno 415 deces- sisse, ¹²¹ sedecim igitur annis Socratem aetate antecessisse verisimile sit, ut verba illa etiam ad Prodicum pertinere possint, hunc non majorem, fortasse autem minorem Socrate fuisse apparet. Certe quidem Cougnii opinio rejicienda est, qui ex Eusebio eum octo fere annis Socrate majorem fuisse computat. Sed Eusebii auctoritas, qui eadem Olympiade Democritum, Gorgiam, Hippiam, Prodicum aliosque aetate diversos insignes fuisse tradit, parum certa est nec nostrae computa- tioni repugnat, modo Prodicum tune primum famam adeptum esse statuamus. Eo igitur tem- pore, quo Protagoram dialogum Plato habitum esse fingit(a 432) Prodicus Athenis commora- batur et ad Calliam, Hipponici filium, divitissimum illum sophistarum fautorem, una cum Prota- gora et Hippia deverterat. Quum Socrates Calliae domum intrans se ejus audiendi cupidissi- mum esse dicat, hominem enim sibi sapientissimum et divinum videri, ex his verbis illum tum primum Athenas venisse, certe nondum diu ibi commoratum esse colligamus, quum aliter Socrati jam notior esse debuerit. Sed repugnat, quod Socrates alio ejusdem dialogi loco a Prodico se semper vituperari narrat, quum voce deενος non recte utatur, unde suspirandum est eum jam antea Athenis versatum esse. Ceterum non modo docendi causa, sed etiam legatum a civibus suis publice missum Athenas venisse Plato confirmat. 14 Itaque quod Philostratus tradit" Prodicum apud senatum dicentem, quamquam gravi et obscuro vocis sono uteretur, aptissimum oratorem habitum esse, fide dignum est, quamquam ille nihil aliud nisi ea, quae Plato in Hippia et Protagora ¹s separatim tradit, conjunxisse videtur. Quae negotia tractaturus Athenas missus sit, constitui non potest; nam quod(Apostol. XIV. 76) traditum est, ¹ε judicem et diaetetam fuisse prorsus negligendum est, quum dubitari non possit, quin ex duobus Suidae et
11. Protag. 317. c. 0508„ς roν ο mtπτχά⁴‿ν μιιμμν&ſs υ³μμαννακάα 1⁴αιέαeν παά̈ο εενν.
12. cf. Frei Quaestiones Protagoreae p. 13. qui eum a. 411 mortuum esse vult.
13. Hipp. maj. 282 c. 84 ds 901εμ⁴ι 1 μεςκιαεέοςα εέιαάοο IfOο ⁴ιροω 0droc oAAdts Aεν œα dA⁴οεε dναυμάμe ςdέμέαιο αν˙ς α 18Asuαάbε ⁸‿ναάνννσ ςαι.ιμνο άςi sx KSoο, Aeυeνρι 6ν αmHSw⸗⁷ A⁴‿νν ενdoxiομνασεα ναμαχα Fιε εαραι³εεεεςα ποοιv⁰ν ονς νεκοςσ σσνν τ udr αςᷣ dααναμαε dασ£σ.
14. Philostr. vitae sophist. I. 12 ed. Westermann. p. 203. 980euν πα¶ ⁴ ννναυάμοςο MOQ(⁷- 0449& 10 g04u1191% mέαμασαά̈υμαέααααοοσ ⁵sεεν ά‚ ⁷ϑέεσππ᷑‧ tι ϑdκν œ α ꝗ S'εꝓν,εέεκννοs.
15. Protag. 314. e. 180ʃ dε 6 d⁴ιεαενοννιο οemσπα ⁵⁸dνυνν⁴έιμνν νέφωνε αινεεν Æϑε ναα‿⁴ d 11ν αοπιεα τν σ⁴σςα σιιφμ⁴μοςο τι⁷ ένννᷣ ooiæνμασάν Yνννμιννο αeςσ–ασν εμρσοοενιι ενιμέε να
16. f0000&o 0 Keloνν σοςσνιεεοος‿ 0d' tog 7* αε σοος iœων εκᷣ eοι⁹σ ινα αα
4 daαεινι.


