Aufsatz 
De fine et institutione Seminariorum clericalium, necnon de praecipuis, quibus eorum finis obtinetur, mediis Diatriba, quam, ferias Paschales jussu reverendissimi ac illustrissimi domini Johannis Wilhelmi Bausch, episcopi Limburgensis
Entstehung
Einzelbild herunterladen

13

verso etenim modo hae possunt illi esse adminiculo. Atque his tandem accedit exercitium illud, quo alumni appositam in obeundis caeremoniis ac ritibus ceclesiasticis nanciscantur dexteritatem*).

Jam de mediis, quihus praetaeti fines obtineri feliciter possunt, pauca delibemus. Quo altiör magisque arduus, in quem tenditur, scopus, eo difficiliora adplicatu erunt et media illuc conducentia. Scopus vero can- didato Presbyteratús praefixus, uti mox innuimus, non est alius, quam ut, vetere homine omninò exuto, novum induat, immo vero cum hoc om- nium, qui Christo nomen dedere, sit oſſiciumt, ut alter fiat Christus, magnum, quod Ipse inchoavit, opus, ad optatum, quantum in se est, exi- tum perducturus. Quemad modum autem Christus prius»coepit facere,» et deinde. quod Ipsemet suo praemonstravit exemplo:«docere;- ita Cle- ricus omnes debet conferre conatus, ut imprimis semet ipsum omni virtutum genere perficiat: quem ad fortunatum ſinem tripliei, quam asce- tae demonstrant, vià pervenitur

Cum depravata sit hominis natura, ea ut resarciatur prae omnibus satagat homo oportet. Architectonum itaque more, qui, antequam aedifi- cium exstruunt, sedulo omnia removent rudera, perfectionis christianae aedificium molientes, ab omni vitio vitiosaque inclinatione cor suum ex- purgare adnituntur. Id autem daplici perſicitur ratione: reprimendo ni- mirum male ordinatas, quae pullulant, propensiones, ac poenitentiam de peccatis forte jam commissis agendo. Quanto autem altius acdificium, templum hoc Spiritus Sancti exsurgere debet(et altius caeteris in Clerico sit necesse est, quo in caetera despiciat), tanto profundius jaciendum est

fundamentum humilitatis, quà quisque sese vel ut peccatorem agnoscit

*) Finem istum ita pancis delincavit Sailer l. c.Die Geiſtlichen, die aus dem Prie⸗ ſterhauſe hervorgehen, ſollen nichts Geringeres ſein, als lebendige Gefäße und lebendige Organe der Religion, die ſie als Lehrer verkünden, die ſie als Liturgen darſtellen, die ſie als Seelſorger in das Gemüth des Volkes einbilden.

) Denominationes: via purgativa, illuminativa ac unitiva indicant amnes, Per quos vitae perfectioris studioso ascendendum est, gradue.