— 12—
imaginaria apparet. De caetero si quispiam ab animi ingeniique dotibus praeclarè est instruetus, is absolutis philosophicis ac theologicis diseipli- nis illas temporis parcellas, quae ipsi post impletas amuneris sui partes re- siduae sunt, aliarum, quae ad peculiarem statum suum minus quidem fa- ciunt, rerum studio quominus impendat, qnis impediet?
At in illiusmodi Seminariis— ita porro objicitur— alumni conver- satione carent cum diversis hominum classibus— magno hoc culturae humanae medio*)! Verum ällud quidem, ast uotnam juvenes eam indolis soliditatem sunt nacti, sine qua iHllud ecommercium damno ipsis polius est, quam emolumento?— Cum prava sit hominis veluntas ab adelescentia sua, et ideo, licet bona videat probetque, deteriora tamen facilius sequa- tur; non est, quo multis ostendam, illam cum hominibus conversationem, quae multoties prava est— illos saeculi turbines, quorum, qui in illo ver- santnr, velint nolint, pars magna sunt, juvenibus indiscriminatim nequa- quam expedire. Longe aliter autem se res habet, cum juvenes in status sui scientiis, ad quas et mundi cognitio, licet modo nonnisi theoretica, pertinet, bene versati, e Seminario prodeunt, munere quodam publico functuri. Aequi tunc erunt rerum aestimatores, neque boni, neque mali specie facilè decipiendi.
Praeterire tandem hic non possum, quod pro iis institutis, quae stu- diosi diversae religioni addicti frequentant, adfertur. In hisce vera, di- cunt, exoritur aliturque tolerantia. At si haec aliam non habet, quam quae in indiſferentia religiosa sita est, radicem, non est, cur illius quis- piam suscipiat patrocinium; reipublicae enim tunc non minus infesta est,
quam Eecclesiae. Tolerantia, ut vocant, theologica rationi ipsi adversatur,
*) Additur: opportuno hoe vocationis experiundae medio. Si in iis rerum ad- junctis, quae vitam academicam comitari solent, juvenes se ad statum clericalem non esse vocatos experiuntur, emenso studiorum cnrriculo aliud vitac genus eligere pos- aunt,— At observationem hane vel ipsa diluit expericntia, quòâ teste paucissimi duntaxat adolescentes, respcctum humanum opesque exhaustas auperäntcs, absolutis Theologiae studiis alii sese statui adplicant.


