Aufsatz 
De fine et institutione Seminariorum clericalium, necnon de praecipuis, quibus eorum finis obtinetur, mediis Diatriba, quam, ferias Paschales jussu reverendissimi ac illustrissimi domini Johannis Wilhelmi Bausch, episcopi Limburgensis
Entstehung
Einzelbild herunterladen

10

sunt, pereant, provideri debet, quales ordinentur: ut prius aspiciatur, si vita eorum continens in anuis plurimis fuit, si studium lectionis..... ha- buerint.-

Efcacissima haec quoque est ratio, quà penuriae sacerdotum occurri Potest, quandoquidem, lieet ad vitae statum quisque snum nonnisi a Deo vocetur, experientia tamen testis est omni exceptione major, multifariam per educationis formam istud naturae eujuslibet inditum quodammodo vo- cationis germen explicari et quasi evolvi; et qui a presbyteris educan- tur, quibusque ab eis aestimatio aeque ae amor status clericalis- instillatur, procul dubio longe frequentius ad eundem adspirabunt, quem si a Jaicis quibuscunque iustituuntur). Ego quidem persuasissimus sum, in eo, quod Clero ipsi tota quanta relicta non est Clericorum institutio rationem qugerendam esse non ultimam eorundem, de qua querelae usque recurrunt, Penuriae,

Quod si hoe modo Seminariorum institutio a prima puerorum eru- ditione inchoat*) si pueri juvenesque indefessae subduntur curae et custodiae; profectè nulla cos mundana attinget corruptio. Neque di- cas cum Fenelonio) adolescentes hoc modo educatos et omni expe- rientià mundanae conversationis destitutos majoribus deinde exponendos

periculis. Timendum id utique, sed tunc unicè, esset, si-mundas et om-

) Non nnum certé argumentum quaelibet praebet dioecesis, plures adolescentes ideo solüm inter Clericos esse cooptatos, quia hinc inde presbyteri, animorum zelo fer- ventes horas subsecivas pueris instruendis impenderunt. Eos adhunc statum a Deo fuisse vocatos, nullum est dubium; at non minus certum, eos pro magna parte ad statum clericalem nonnisi per praedictam institutionem esse perductos.

) Ut in illis Galliarum obtinet institutis, quae vocantPetits Séminaires. Non tantum literae humaniores, sed et disciplinae in iis traduntur philosophieae, at- que ita Seminaria isthaec puerorum optimè quoad morum literarumque culturam ju- venes praeparant in Seminarium clericale admittendos.

*) In libello veré aureo:De 1'Education des filles, Egregiae, quas opuscu- lum istud continet, regulae, puellarum quidem spectant educationem, ast, paucis mu- tatis, pueris quoque educandis applicari facilè possunf.