— 9—
qua ad proposituam ſinem adsequendum aptior nulla esse videtur.«Cum adoleseentium aetas,— verba sunt Tridentini— nisi recte instituatur, prona sit ad mundi voluptates sequendas; et nisi a teneris annis ad pie- tatem et religionem informetur, antequam vitiorum habitus totos homines possideat, nunquam perfectè, ae sine maximo ac singulari propemodum
Dei omnipotentis auxilio in disciplina ecclesiasticea perseveret: sancta Sy-
nodus statuit, ut singulae eathedrales, metropolitanae, atque his majores
ecclesiae, pro modo facultatum, et dioecesis amplitudine certum puerorum ipsius civitatis, et dioecesis, vel ejus provinciae, si ibi non reperiantur, numerum in collegio ad hoc prope ipsas Ecclesias, vel alio in loco con- venienti, ab Episcopo eligendo, alere ac religiosè educare, et ecclesiasti- cis disciplinis instituere teneantur“(sess. XXIII. cap. 18. de ref.)
Notari istud praeprimis oportet, Concilium in praefato decreto non tam aedes prae oculis habuisse, in quas juvenes nonnisi rudimentis ac stu- diis philosophicis et ad magnam partem theologicis absolutis reciperentur, duam Seminaria, in quibus et pueri a teneris usque alerentur, eorumque animi ad vitam religiosam pietatemque formarentur. Atque quam sapiens istud sit de Seminariis puerorum erigendis mandatum— cujus executio- nem quavis data occasione summi commendarunt Pontifices,— nemo non videt.„Bonum etenim est viro, cum portaverit jugum ab adolescentia sua,(Thren. III. 27.) In tenera ista aetate quam sunt faciles ad imbi- bendas quaslibet, quae ipsis propinantur, perversas opiniones, tam idonei sunt animi ad admittendas hene riteque vivendi regulas. Ac re quidem vera praestantius nihil esse potest, quam ut pueri juvenesque sub oculis, ut ita dicam, Episcopi educentur atque ad recipiendos usque ordines sa- eros in disciplinis ccclesiasticis erudiantur. Talibus praecipuè institutis illi S. Pauli monito:„Manus cito nemini imposueris, neque communicave- ris peccatis alienis-(I. Tim. 5, 22) satisfacere possunt Episcopi, atque
veram juvenum et indolem ct vocationis genus investigare.— Ne
unquam hi,— S. Gregorius scribit in Reg. 1. 3. c. 26.— qui ordinati
2*


