— 6—
praeter alias hujus Instituti leges primariam fuisse illam, ut proprii quid nemo unus possideret. Erat hoc utique species quaedam monasterii, sed et erat Seminarium Clericorum, et egregium quidem, prout fruetus, quos protulit, abunde declarant.— Licet exinde Antistites non penitùs cessa- rint, similibus contuberniis sedulam navare operam, ca tamen deinceps, aliquibus hine inde exceptis, defecere, et ferè unica Clericis formandis reliqua erant asyla domus monasticae, e quibus Episcopi suos ad magnam partem adsciscebant sacerdotes, et e quibus alii ezcurrerunt ad sacra et verbi divini pabulum administrandum iis, qui longe lateque circa mona- steria suas fixerant sedes.— Tantum abest, ut hujusmodi Clericorum in- stitutio ac sacrorum administratio universè vituperari mereatur, ut potius institutis illis religiosis, quae ab iis, qui sublimem, quo isla tetenderunt ac tendunt scopum, capere nequeunt, aut veram et genuinam, qua in ipsis vivitur, rationem ignorant, mordaciter pérstringuntur— praeter quam quod binis illis officiis per longum temporis tractum egregiè sint functa— summa vel ideo etiam debeatur et laus et admiratio, quod tbesauros lite- rarum, tam sacrarum quam profanarum, conservarunt et ad posteros trans- miserunt.— Quamyvis autem ordines religiosi optimè sint tum de anima- rum cura, cui excurrentes dedere operam(neque hie de magnanimis Evan- gelii praeconibus loquor in terras exteras et ad gentes barbaras missis), tum de literis, tum denique de recla juvenum institutione meriti, nulla tamen apud eruditos et cordatos relinqui potest dubitatio, quin hine inde et ⸗religiosa corda mundano pulvere,, quem vel necessarium vel intem- pestivè quaesitum eorum cum saeculo commercium concitavit,„sorquerint,- unde et praeter alia detrimenta illud est secutum, quod Religiosorum scholae omnimodis aptae jam non erant ad eos iustituendos Clericos, qui- bus Ecclesia egebat.— Tridentina proinde Synodus, defectui isti mederi cupiens, omnibus praecepit Episcopis, ut suis in dioecesibus Seminaria erigerent, in quibus adolesceutes iis imbuerentur scientiis, quas sacra Sy-
nodus enarrat, ac sapientissimè eam praescribit illa instituendi formam,


