— 3—
lum, Magnum illum Romanorum Imperatorem, et sanctum Galliarum re- gem Ludovicum), quibus vera ejusdem prosperitas corcli erat, nullo non tempore summo adlaborarunt studio, ut religio in ditionibus sibi subjectis quam maximè floreret.— Cum vero eximium hune scopum assequi non liccat, nisi Clero amnimode iis instrueto mediis, quae ad illum assequen- dum sunt aptissima— nulli etenim dubio locus est, quin Sacerdotum vita et veéofeta omnibus numsris absoluta cum religionis flore ac successu in- timè sit connexa—; inde est, quod institutis. quibus juvenes ad divina Mysteria administranda vocati scieutià opportunà bonisque moribus im- buantur, Seminariis videlicet Sacerdotum, jure merito summa sit cura im- pendenda, atque diversis temporibus majar modo, modo minor reapse fue- rit impensa.
Ejusmodi institutum— ut silentio praéteream, et in V. T. auditoria et scholas proseminandae prophetarum doctrinae, exstructas, carumque discipulos nominatos fuisse ⸗filios prophetarum-— jam illud Apostolorum et Discipulorum collegium dixeris, in quo Dominus ipse rudibus primum ac idiotis, quos a retibus vocaverat, eam instillavit et intellectus et animi culturam, quae deinceps, postquam Spiritus Sanctus opus a Redemptore inchoatum compleverat, in mundum universum ab ipsis erat propaganda.— Spiritus ille divinus, quo Apostoli fuerant repleti, ratione quadam pecu- liari per plura illa fortunata saecula, quibus credentium adhuc erat cor unum et anima una, illorum suecessoribus et dux erat et adjutor. Tempo- ribus illis, quibus suffragante populo christiano e medio sui vir quis que probatus, quem qualitates a divo Paulo in prima sua ad Timotheum epistola (c. 3. v. 2) recensitae exornabant, ad sacrum episcopatüs munus adsume- batur, opus nequaquam erat peculiari et, ut ita loquar, systematicà sacro- rum ministrorum institutione. Tunc temporis miracula comitabantur et subsequebantur Evangelii pracconium— tunc sacri praecones adeo fervebant animarum zelo, ut, spretis viarum molestiis, corporis fatigationibus, animi
serumnis, vitae discriminibus quibuscunque, neque marium amplitudine,


