— 1—
fula ejusden membra rectà ordinentur tam erga Deum, quam semet invi- cem ratione— ut charitate inter se aequales, obedientià subditi cum prue- positis, atque hi cum illis providentià, idque ideo, quia ita divina postu- lat voluntas, uniantur.— Recta autem haee statuum omnium inter se relatio nonnisi ex unica eàque positiva, quam Deus revelarit, religione exoritur. Ipsa enim omnium et officiorum et virtutum culmen et prinei- pium statuit charitatem, qua quisque alios, non secus ac semetipsum, am- plecti debet; ipsa subditis efficaciter subjectionem ineulcat et obedientiam erga majores, fontem omnis potestatis declarando Deum; ipsa denique et praepositis praetendit eam, quam reddituri sunt de neglecla subditorum zalute rationem.— Quae cum ita sint, quis non videat, solidum et in- voncussum felicitatis reipublicae fundamentum in religione christiana, quae illa praedicat dogmata, inveniri?—
Nee est, cur ad dicta conſirmanda tristia referam exempla rerum- dublicarum, quae, verà religione spretà et neglectà, tandem eò devenere, at compagibus societatis concussis euncta in iis susque deque sint versa. Atque haec non tam de populis ethnicis sint dicta, quam de iis, qui reli- fione christianà relietà speciem religionis quampiam— humanismum non immerito vocares— sibi effinxerunt, ex quo solida nequaquam virtutum exercitia, sed actus ad'summum prodiere, quos hine inde virtutes quidem vocari audieris, quos tamen cum Augustino rectius splendida nuncupares vitia*).
Religionem itaque reipublicae summe necessariam, immo idem esse, quod corpori est anima, cordatus nemo infitias ibit. Hinc et illi societatis
civilis summi moderatores(inter multos tantum binos commemoro: Caro-
*) Sanctum Doctorem nullatenus exaggerare, vel inde patet, quod verae virtutis rincipium Deus— illiusque medium gratia divina sit oportet. Virtutis nomen proin ninimè merentnur actus, qui ex motivo merè naturali, licet pulcherrimo, eliciuntur; t si do actibus sit sermo, quales passim romana e. g. refert historia— utut grandes sint et admirandi— motiva non raro cosdem corruperunt.


