cognitionem non magis adjuvat, quam optima ciborum ordinandorum ratio satietatem praebet convivis, vel externa hominis figura virtutes animi praestat. Sed ut eximio mensae apparatu cibi appetentia excitatur et externa hominis commendatio cogitationes
nostras in eum ipsum intendit: sic ornata veri explicatione ita afficimur et commovemur. ut totos nos ei investigando dedamus.*)
Longe aliud est et diversum alterum illud orationis genus, quod ex animi nostri vi sentiendi proficiscitur, poeticum dico. Noli sperare, longam me et copiosam hujus di- cendi generis viam et rationem esse daturum. Quam qui Hesiderabunt, a nostro loco alienam, convertant se ad libros illos de his rebus magna doctrina summaque diligentia conscriptos. Pauca tamen id genus, quum a proposito nostro non omnino abhorrere videantur, primoribns quasi labris gustabo et extremis, ut dicitur, digitis attingam.
Poesis igitur, ex sensu pulchritudinis Profecta, in nulla alia re, nisi in pulehro versatur, neque antiquius quicquam habet, quam ut animum auditoris delectet.*†) Omit- tamus argutas spinosasque de pulchro disputationes et philosophis relinquamus; quod quisque in pectore clausum habet, non indiget explicatione. Pulchrum autem debet esse et in rebus et in verbis, quae arctissimo inter se vinculo continentur. Nam quae sunt trita et pervagata, quae natura sua hominum animos laedunt, quae turpitudine aliqua laborant, quae carent venustate, per se patet a poeta esse segreganda. Contra saepis- sime utendum est verbis translatis, quibus quae causa sit delectationis, praeclare expli- catur a Cicerone, qui: In suorum, inquit, verborum maxima copia tamen homines aliena multo magis, si sunt ratione tanslata, delectant. Id accidere credo, vel quod ingenii specimen est quoddam, transsilire ante pedes posita et alia longe repetita sumere, vel quod is, qui audit, alio ducitur cogitatione neque tamen aberrat, quae maxima est de- lectatio, vel quod singulis verbis res ac totum simile conficitur, vel quod omnis trans- latio, quae quidem sumta ratione est, ad sensus ipsos admovetur, maxime oculorum, qui est sensus acerrimus.“**)— Maxime tamen poetae est, rerum imagines vividiore animo concipere, conceptas formare et fingere, quibus nihil est aliud causae, cur dele-
8
*) cf. Schiller: Ueber die vothwendigen Gränzen beim Gebrauch zitoner vormen. **) cf. Hor. ad Pis. 99 sq.: 54 10
Non satis est, pulchra esse poemnta, dulcia sunto
Pt duocunque volent, animum auditoris agunto. *4*) cf. Cic. de or. III., 40..
21*


