1
distinguenda conspicuam venementer admirabar. Quamvis autém, verum si quaerimus, facile concedamus, Heynium, nimio Virgilii sui studio abreptum, Homerum etiam ei quo- dam modo postposuisse, poetarum Principem, quem Quinctilianus, elegantissimus ille scriptorum judex, optimo jure dicit omnibus eloquentiae partibus exemplum et ortum dedisse et a nullo in magnis rebus sublimitate, in parvis proprietate esse superatum, quem idem dicit laetum ac pressum,“ Jjucundum et grvem, tum copia, tum brevitate mirabilem, nec poetica modo, sed oratoria Virtute eminentissimum*⁴): tamen Virgilium insignem esse ornatu vario et exquisito, sermonis poetici nitore, orationis dignitate et gravitate, versuum perfectione et elegantia ac suavitate nemo non videbit. Quam quidem virtutem ac laudem ut multis certisque argumentis declarare possumus et homines docti jam saepe declararunt: sic mihi, ne nimis vagetur oratio mea, hanc artem in illo uno, quod jam dixi, ostendere liceat. Jam vero, quum res nostra ad ornatum poetieum per- tineat, descriptiones autem etiam in soluto sermone inveniantur, quaerendum hoc loco esse arbitror, quidnam intersit inter poeticam orationem et inter pedestrem.
Tria igitur orationis genera firmo auimi nostri niti fundamento et satis munito, res est notissima et pervulgata. Ut enim ille viribus praeditus est et ad cogitandum et ad sentiendum et ad appetendum aptis; sic iis respondet genus orationis et pedestre et poeticum et oratoriuin. Quorum illo, quod primo nominavimus, uti solemus ad mentis cogitationes exprimendas. Apparet autem, quod mens potissimum spectet, id sequi etiam ejus orationem, quae sint mentis virtutes, easdem ejus orationis esse. Jam si quaeris, quibus- nam in rebus illa versetur, facilis est ad id responsio. Summa enim ejus lex est, ut lumen afferat et humanis et divinis rebus, ut de Deo, de universo, de hominibus cogitet, ut⸗ quae sit eorum origo atque natura, statuat, ut in intimos animi nostri recessus descen- dat et quae sunt obscura, quae recondita, clariora réddat, uno verbo, ut verum inquirat atque investiget. Is igitur orationis modus, quo mentis cogitationes continentur, qui potest esse alius, nisi accuratus, nisi perspicuus, nisi in summa subtilitate simplex? Docere enim quum velit, id fere unice spectat, ut purus dilucidusque sit sermo, quo facilius ejus doctrinam mente comprehendamus. Neque vero verborum ornatum, cujus non dlane expers est, ut descriptiones, imagines aliaque insignia, quibus tanquam stellis et poe=e et oratoris verba sunt illuminata, alio valere puto, nisi ut res quasi oculis subjiciantur et perspicuitatis plus ac lucis habeant. Per se enim venustatis forma rerum
4
*²¹) cf. Quinct. inst. orator. X., I. 1 6
. 1


