83
Loci, quibus Virgilius et Oridius primam lucem noctemque deseri pserunt, collecti. G
Omnium ineptiarum, quae sunt innumerabiles, haud scio an ulla sit major, quam illorum, qui nullo ingenio, nulla doctrina, inviti et recusantes ad scribendum se impelli patiuntur. Hoc enim tempore, quo nobis hominum leviter eruditorum male et jejune scriptis tanquam fluctibus oppressis vix emergere licet et respirare, illi mihi, qui tacere didicerunt, nisi forte doctrina abundant, prudentius videntur agere. Quapropter et ego mihi proposueram, ut silentium obtinerem nec ullam literam scriptam relinquerem, virium mearum infirmitatis memor. Neque unquam a proposito declinassem, nisi apud nos usu esset receptum, ut in indicendis examinis publici solemnibus alius alium exciperet et nolle nefas esset. Itaque, quum jam mihi mandatum esset id negotium, quamvis mo- lestum, has partes suscipiendas quidem, sed praemittendum putabam, ut ineptum mihi esse parumper liceret. Jam vero, quum suscepissem, quod non possem, alia exstitit difficultas quaerenti, quaenam esset res, de qua possem disserere. Ambigenti tamen Virgilius, qui mihi semper in deliciis fuisset, omnium maxime dignus visus est, de cujus arte quid sentirem, pauca proferrem. Et quum gravissimi ejus editores omnem omnino materiam praeripuissent, ac loci hujus angustiae nimis vagari prohiberent, in uno sub- sistere et locos colligere placuit, quibus deseriptio diei noctisque appetentis variata continetur. Saepe enim magnam hujus poetae suavitatem et divinam artem, quum in cacteris rebus fere innumèrabilibus, tum in exornanda una sententia variisque coloribus
5.
1


