Aufsatz 
Loci, quibus Virgilius et Ovidius primam lucem noctempque descripserunt, collecti / srcripsit Eduardus Deichmann
Entstehung
Einzelbild herunterladen

1-

ctemur, nisi quod, quae cernere et videre non possumus, paene in conspectu animi ponunt. Quae quidem similitudines quum ex rebus fere innumerabilibus, tum imprimis ex rerum natura, omnium parente ac procreatrice, sumuntur. Natura enim, cujus tantus est fons, ut exhauriri non possit, crebras res poetae suppeditat; quicquid in natura magnum est et pulchrum ac sublime,'a poeta ad eosdem sensus in animis nostris revo- candis adhibetur; naturae descriptiones, ut maris tempestates, tonitrua ac fulgura, veris appropinquatio mirum quantam habent suavitatem. In eodem numero ponendae sunt primae lucis noctisque descriptiones, quarum dubium esse possit utrum magis pulchri- tudinem ac venustatem, an copiam varietatemque admiremur. Proposui igitur mihi, ut, quibus locis in Virgilii carminibus haec sententia depingitur, eos colligam; in qua re ita versabor, ut, qui sint de prima luce, eos priore loco ponam, quibus autem prima nox continetur, eos subjiciam. Nec non congruens crediderim, ejus poetae, in quo inest cogitationis nimia quaedam ubertas, Virgili aequalis, Ovidii dico, exempla, quibus eadem sententia exprimitur, recensere, quo, locis de eadem re juxta se positis, facilior sit utriusque poetae comparatio. Denique, quoniam disputatio nostra potissimum versatur in prima luce nocteque describenda, etiam alia diei tempora, ut meridiem, crepusculum et mediam noctem perquam breviter liceat attingere..

I. Loci de prima Iuce ex Virgilio collecti.

Buc. 8, 14.

Frigida vix coelo noctis decesserat umbra, Quum ros in tenera pecori gratissimus herba.

1 Buc. 8, 17. Nascere, praeque diem veniens age, Lucifer, almum.

Georg. 1, 247 251.

Illis, ut perhibent, aut intempesta silet nox Semper et obtenta densantur nocte tenebrae: Aut redit a nobis Aurora diemque reducit; Nosque ubi primus equis oriens adflavit anhelis Illiic sera rubens accendit lumine Vesper.