Aufsatz 
Trypiodorea : Fasc. I
Entstehung
Einzelbild herunterladen

2

Panyasidis Hoazxeeddèa in legendis carminibus Romanis, quae conferatur, quis dignam putet? cuius fragmenta Stephanus Byzantinus, Athenaeus, Eratos- thenes, Stobaeus, Tzschirnerus, Funckius, Eckstenius aliique in eius laudem nobis congesserunt atque laudaverunt. Ne dicam de Choerilo Samio deque eius Perseide, quae Atheniensium victoriam de Persis deportatam continet. Taceam de Antimacho, in quo teste Ouintiliano(X, 1, 53) vis et gravitas et minime vulgare eloquendi genus habet laudem; mittamus eius Thebaidem, cuius fragmenta a Schellenbergio nostro collecta iamiam H. Stollius noster auxit at- que iterum prelo iubiicere parat. Taceam de Orphei, Arati, Nicandri, Diony- si Periegeiae, Coluthi, Musaei, Theognidis, Phocylidis, Pythagorae, Nauma- chii, Euphorionis aliorumque carminibus. Ouid autem emolumenti nobis inde redundet, ut carmina ista graeca diligentius cum romanis conferamus vel Ouin- ius Smyrnaeus et Tryphiodorus possunt probare, quorum de rebus Troianis li- bros cum Virgilii Aeneidos libro secundo liceat conferamus. In legendis enim et explicandis auctoribus romanis non salis magni facere videntur interpretes, qui indagare omiltant auctores, qui cum illis eundem fere finem persequi vo- luerint, quique eorum quasi ſontes exstiterint, vel qui denique res, cogitationes immo verba dederint imitanda. Quibus cum adnumerari queant neque Ouintus neque Tryphiodorus, quippe qui vixerint post Virgilium, multa tamen exhibent, unde merilo conicere possimus, aut utrumque illum velut exemplum sibi pro- posuisse aut utrosque ex eodem fonte hausisse. Cf. Biographie universelle ancienne et moderne. Paris. tom XLVI, p. 606 ubi Amar Durivier V. Cl. de Tryphiodoro: Ce petit poème est plutôt P'esquisse rapide, que le tableau de cefte grande catastrophe si admirablement décrite par Virgile, au second livre de l' Enéide. Elle offre neanmoins quelques traits qui nous semblent dignes d'étre remarqués. Poetas cyclicos, quos dicunt, e quibus succedemti tem- pore, lot fabularum suarum argumenta lyrici et tragici Graecorum pœtae hau- serunt Nonni et Procli temporibus adhuo(sec. v. Post Chr.) lecta et tractata fuisse, eaque non modo Romanos Poëtas, Naevium puta, Ennium, Pacuvium, Ovidium, Virgilium in priore Aeneidis suae parte, sed recentissimos etiam Graecorum poëtas, qui res Troianas atlingerent, Coluthum, Tryphiodorum, ma- xime vero Ouintum Smyrnaeum, quem Calabrum vulgo dicunt, ante oculos ha- buisse, probabile fit. G. E. Groddeck initia hist. Graecor. litt. Vülnae 1821, 8. 1. P. 36...:

Jam pedetentim sequamur Virgilium et utriusque graeci poëtae verba cum illo conferamus.

De equo Troiano aedificando rem paucis tantummodo verbis tetigit Vir- gilius I. II, v. 15:

Instar montis equum divina Palladis arte Aedificant sectaque intexunt abiete costas.