Aufsatz 
Trypiodorea : Fasc. I
Entstehung
Einzelbild herunterladen

IHomerus licet omnibus, ut ait Ouintilianus(X, 1, 46.), eloquentiae par- tibus exemplum et ortum dederit, eos tamen, qui in eo imitando vel sectando vel denique in carminibus eius supplendis aut laetam nonnunquam aut inanem collocaverunt operam, non est, cur subinde negligamus. Neque unquam ne- glecti sunt, immo meritis efferuntur laudibus, quorum opera secundis avibus ad nostram aetatem pervenerunt salva, ut Hesiodus, cuius laudes etiamnum feruntur, quamquam multa eius carmina, quae ferunt Pausanias(IV, 2, 1.) nec non Apollodorus(III, 8, 2.) temporum iniquitate excidisse perquam dolemus. De Asi Samii autem fragmentis(malim feveaxoyiaνςα, ut ex Pausaniae verbis: Ordoa Kiraidw dt AGMios reveaXorae haud inique coniecit G. J. Vossius) quem iam Althenaeus rovy alνααν xetyoy laudat, quis me- minit? Pisandri, qui Herculis acta pulcherrime cecinit, colligere carmina, quot sunt, qui studuerint? Quamvis Macrobius(Saturn. V, 2, p. 62.) verbis: Dicturumne me putatis ea, quae vulgo nota sunt? quod Theocritum Virgilius sibi fecerit pastoralis operis auctorem? vel quod eversionem Troiae cum Si- none suo et equo ligneo ceterisque omnibus, quae librum secundum faciunt, a Pisandro paene ad verbum transscripserit? qui(Pisander sc.) inter Gra ecos poëtas eminet opere, quod a nuptiis Jovis et Junonis incipiens universas hist- orias, quae mediis omnibus saeculis usque ad ipsius Pisandri contigerunt, in unam seriem coactas redegerit, et unum ex diversis hiatibus temporum corpus effecerit? in quo opere inter historias ceteras interitus quoque Troiae in hunc modum relatus est. rem male gesserit, utpote quem sub Alexandro Severo viventem Virgilius imitari non potuerit.

1