20
—O
esse negamus, sed etiam paragraphis 65 et 66, si locum traditum servant, sententiarum con- nexus inepte intermittitur. Neque enim eum orationis ordinem probare possumus, quo orator a patre Agorati ad hunc filium describendum transit, deinde aliorum filiorum scelera flagitiaque et poenas, quas solverunt, exponit, denique ad Agoratum rediens eius personam adumbrare pergit. At omnia perbene fluere et aptissime inter se insequi apparet, si orator primum dicit de patre eiusque fratre, deinde de Agorati fratribus, ut reum, quo genere ortus sit et quibus cognatus, inde pessimum hominem esse verisimile sit, postremo ad Agorati vitam describendam aggressus demonstrat, qualem iste homo vitam privatam egerit, quomodo non solum ius civitatis iniuria sibi vindicaverit, sed etiam liberi civis iura in populi concionem descendendi et concionandi, iudicandi et accusandi exercuerit. cf.§. 73: 05r 1ντꝙ¹dοο dναμαν τσςασρονσ, dοrε Od Mννα‿οο α cdtre ²d εꝓerdieνς 2α οαds zdeς ε dνσσινμννν εꝓνοααςσετεο, εεμισπυανμεν vαννοdοσοs elv. Quare mihi hae paragraphi(65 et 66) post§. 69 ponendae videntur, quo facto sententiarum ordo non modo non intermittitur, sed potius bene restituitur. Nam paragraphum sexagesimam sextam, qua Agoratus, quamvis servus sit, cum liberis mulieribus stupra exercuisse dicitur, aptissime ea sequuntur, quibus Agoratus se civem esse probaturus(§. 70) fingitur. Accedit, quod verba 71& sig 8*ααοσσον ειινν(§. 69), quae aliter nisi artificiose explicari non possunt, illis paragraphis trans- positis ad criminationes illas iugiter factas et ad stupra illa(§§. 65 et 66) facillime referuntur atque intelleguntur.
Jam vero inquiramus in ea argumenta, quibus illas paragraphos transponere vetari videmur. Ac primum quidem, quominus id faciamus, non impedimur his paragraphi undeseptuagesimae verbis: 5 n0ν τον εᷣ ι&ενναμαρρσνκυνας εα*ν ιeνοωο³α i i νυνενα Idi eig dæᷣαανπσν ιmά, d r⁴οτον e(μνμναατοο εν ονςι*⁶ιοσ 5ϑνατοο CYι̃α‿ sol, deν dεαοαν ⁶αeςσσ ˙Ʒἀeσον αod da ꝓloæœα; Nam haec verba non tam ad ea, quae praecedunt, quam ad ea, quae sequuntur (§. 65 et 6 6), quibus illud ⁴³⁵α accuratius explicatur, referenda sunt, id quod emergit ex verbis ncl Idig elg 9*αρασν ι.⁴ ν, erνα⁴οσπτοων ᷑νμαυινμααυαοο εν τας ννι⁴ deασάισ 1 utlœ sorlv. Atque Rauchensteinium ad has paragraphos spurias probandas iure offendisse negamus in his para- graphi sexagesimae sextae verbis: 2α* τωιτο ε⁴ἀeεασατοο ν õƷννααα εοiv, cum post νσν1mQαëυmʒ⁹, qua poena adulter afficiendus esset, commemorare ineptum esse diceret. Nam commemoratio huius poenae non modo aptissima, sed etiam paene necessaria est, ut, quoniam Agoratum criminationum iugiter factarum decem milibus drachmarum multatum esse orator modo dixit, huic mulctae poena illa capitalis accommodate opponatur. Üta fit, ut orator in hac oratione demonstrat Agoratum capitis damnandum esse, primum quod Dionysodorum interfecerit(§§. 1— 61), deinde quod turpissimam vitam privatam egerit(§§. 62— 69), denique quod iniuria civis iura sibi vindicaverit atque exer- cuerit(§. 70 sqq.). Neque silentio praeterire volo oratorem, cum multa rei in civitatem facinora et flagitia, quorum cuique supplicium legibus poena constituta est, enumeret, quamvis universe poenam iam significaverit(§§. 76, 78, 82, 84), tamen haec quoque singula Agorati crimina descripta breviter complectentem unumquodque eorum capitale esse satis definite exponere. cf.§. 91: Er αmντ—ς emσσυ ⁶⁵ο ϑ ον ⁵ νςσ αάν eog elr, 5011&pf„


