19
AAᷓANDDͤM
quod dura esset oratio, si neutrum singularis aτο referretur ad neutrum pluralis zοeνν elονιέυναν. Nam apparet utroque verbo et 1⁰0„ 2lo„εμένυυνν et οτ⁶ oratorem nihil aliud significasse nisi hoc: 22 10εν τ ν εαυσσο(marεοα) ιε dmποιzονεέεα—τηmντο, et valde mirum esset, si tam celeriter eadem res neutro et pluralis et singularis significata esset.
Orat. XIII.§. 65— 69.
Jam saepe a viris doctis difficilis quaestio tractata est, utrum verba paragraphorum 65 et 66 genuina essent an ab interpolatore quodam supposita, deinde, si illud conceditur, utrum suum obtinerent locum an in alium transferenda essent. Atque ne acta agamus, nobis non faciendum esse censemus, ut accuratius explicemus, quibus causis commoti viri docti has paragraphos Lysiae esse negaverint. Primus autem eas ab Lysia abiudicavit Hamackerus, cui astipulantur Scheibius in vindicc. Lysiacc. p. XV, Westermannus in disputatione illa de locis aliquot oratorum Atticorum interpolatione corruptis, Lipsiae 1859 p. 7, Kayserus in annall. Heidelberg. 59 p. 779, Blassius 1. I. p. 560, Rauchensteinius in editionis adnotatione et appendice ad hunc locum. Id quidem illis viris doctis sine ulla dubitatione concedendum est ποοσ oirvy in initio§. 65 et φσασσνικ §. 66 tantam offensionem praebere, ut ferri non possint et emendanda sint, illud in αᷣντα(Froh- bergerus), hoc autem in ⁶†αey vel dꝓpeidydey(quo verbo significatur Agoratum illam mulctam nondum solvisse ideoque etiamnunc debere). Ceterum assentimur Frohbergero et Sauppio(cf. huius disputatio de hoc loco in Rauchensteinii editionis appendice p. 259), qui has paragraphos Lysiae attribuunt. Ex argumentis vero, quae hi viri docti attulerunt, nescio an id gravissimum sit, quod egregiis rebus eorum, qui a triginta viris Agorato auctore interemti erant, enumeratis series tot et tantorum scelerum atque flagitiorum ab Agorato commissorum aptissime opponitur. Illis autem argumentis adicere velim inprimis hoc: Lysiae praecipue proprium est, quo iudicum animos magis commoveat commotosque ad reum condemnandum procliviores faciat, postquam quae de causa ipsa dicenda erant, exposuit, privatam rei vitam nonnullis lineis adumbrare et quam male ille privatim se gesserit, enarrare. Id oratorem fecisse vides exempli gratia in oratione XIV., in qua a §. 1 ad§. 15 de causa ipsa dicit et in insequentibus paragraphis de vita Alcibiadis privata affert turpissima quaedam et ab honesto homine alienissima. cf. XIV.§§. 25— 27. Neque minus orator in clarissima illa adversus Eratosthenem oratione, cum accusationem, in qua versatur causa, perfecisset, quo in maiorem invidiam rei personam adduceret, vitam Eratosthenis civis, qualis ante dominationem triginta virorum fuisset, accuratius examinavit et, quo ingenio et quibus moribus reus esset, breviter exposuit. cf. XII.§§. 38 sqq. XXXI.§§. 20 sdd. Quae cum ita sint, tantum abesse mihi videtur, ut hae paragraphi a Lysia abiudicandae sint, ut optime in Lysiae dicendi rationem quadrent.
Neque vero Frohbergerus et Sauppius mihi persuaserunt illa verba eo, quo par est, loco in codicibus scripta legi. Nam offensioni est non solum ratio, qua Agorati fratres§. 65 comme- morantur verbis his: öa awd vxul loxod œ τντσmαι τονς τονυτο σ⁴dε⁵ος εναιαιτιεεd α, 71010 dy el, 2yo Aeperr, quoniam§§. 67 und 68 demum de Agorati fratribus accuratius agitur
et, etiamsi a testibus nomina fratrum significata esse libenter agnoscimus, tamen plura de iis dicta . 3*


